Abstract |
f. 19: "Ex summario Diariorum Sixti pape quinti pag. 28. De Gripta Ferrata. Anno 1484 decima iunii nocte precedenti Columnenses, qui apud Marinum morabantur clam ad Gripte Ferrate coenobium accedentes noctis silentio et custodibus dormientibus, in claustra coenobii irruperunt (sic) et in eo erant nonnulli equites et pedites pontificiis (sic), quibus Leo et Paulus Ursinus praeerant, erat etiam paulo ante missus Sinolphus Octerius, ex Camera apostolica praesidentibus unus. Hi, repente tumultum exaudito, hostibus resistunt, sed Leo sagittae ictu interiit, Ursinus aufugit et, legatus sponte sua illorum fidei, se commisit, equites circa quadraginta perierunt, alii vero vulnerati, et coenobium fere omne dirutum et sine praesidio relictum. Sinulphus Marinum deductus, paulo post Romam, liberaliter remissus. Leonis cadaver in Beata Maria de Febre aede tumulatum est. Cripte Ferrate monaci conqueruntur contra quendam Bartholomeum super violentia eis illata super iuribus castrorum Lariani, Neptuni et Marini. Armario XIII, VIa, Y. Dato dal custode della bibliotheca Vaticana"
|