Catalogo Manoscritti
<<<

ID: 123669
Informazioni generali
Segnatura Barb.gr.99
Datazione sec. XV ex
Data inizio 1476
Data fine 1500
Materiale chart.
Altezza 219
Larghezza 160
Numero fogli (totale) ff. 42

Descrizione
Nota Animadverte insuper codicis nostri folia 1-41 numerata fuisse notis hodie deletis "109-149", quae nisi fallor, saec. XVI adscriptae sunt. Numeratio haec nectitur atque conspirant foliorum notis cod. Barb. gr. 109, eadem manu exaratis: nam folia cod. 109, hodie fasciculo primo mutili, numeris distinguuntur "9-108". Praeterea uterque liber in Bybliotheca Barberiniana olim numero signabatur "264" (v. cod. 99 prioris operculi paginam internam; cod. 109 operculi anterioris faciem aversam, nec non f. 9r; cfr. etiam indices a Iohanne Iosepho a S. Romano digestos in codd. Barb. lat. 3139. 3138 s. v. "Ammonii; Nicephori Blemmidae (sic); Porphyrii"). His ex vestigiis conligitur saec. XVI libros Barberinianos graecos 109 et 99 unum codicem effecisse.
Nota Folia Isagogen continentia ab eo qui numerationem foliorum libri "264" saec., ut videtur, XVI adposuit, notis arabicis "1-12", hodie deletis, distincta sunt; paginae vero quae Ammonii textum exhibent, notatae sunt numeris "1-<58>", partim deletis et alia, ni fallor, manu fere coaeva inscriptis.

Legami ipertestuali
Segnatura Barb.gr.99