Catalogo Manoscritti
<<<

ID: 172304
Informazioni generali
Segnatura Borgh.348
Datazione sec. XIV in
Data inizio 1301
Data fine 1325
Materiale membr.
Altezza 284 mm
Larghezza 217 mm
Numero fogli (totale) 60

Descrizione
Locus 1r-60v
Altro nome Iohannes PP. XXII, 1249-1334, glossatore
Altro nome Xiberta, Bartolomé Maria, O.C., 1897-1967 (autore esterno)
Altro nome Maier, Anneliese, 1905-1971 (autore esterno)
Titolo supplito Dicta doctorum theologiae sacrae paginae super quaestionibus de baptizatione imaginum et aliarum superstitionum.
Sommario Responsiones ad quaestiones quinque propositas a Iohanne PP. XXII sunt: 1° Utrum baptizantes imagines aqua in forma Ecclesiae vel quamcumque rem irrationalem ad maleficium perpetrandum committant factum haereticale et utrum velut haeretici sint habendi an solum sicut sortilegi iudicandi et qualiter isto vel illo modo sint puniendi; 2° An sacerdos homines rebaptizans modo superstitioso et sacrilego credens quod talis baptizatus virtutem habeat curandi a morbo caduco sit velut haereticus habendus vel solum ut sacrilegus puniendus et qualiter; 3° An accipientes corpus Christi pro maleficiis vel sortilegiis faciendis sint velut haeretici puniendi; 4° An sacrificantes daemoniis intendentes sacrificare eisdem ut per sacrificium illecti daemones cogant aliquam personam ad faciendum illud quod sacrificans cupiebat, et an daemones invocantes sint velut haeretici habendi vel solum ut sortilegi; 5° Quid faciendum sit de illis qui faciebant aliquos rebaptizare et praesentes et consentientes erant.
Nota Marginibus, praeter divisiones et raras correctiones manu librarii appositas, insunt hic illic — idque in num. 1, 2, 5 — annotationes manu Iohannis PP. XXII perscriptae (v. A. Maier, loc. infra cit., n. 21; cf. cod. Borgh. 242). Brevis recensio codicis apud B. M. Xiberta, Guiu Terrena, carmelita de Perpinya, Barcelona 1932 (Estudis universitaris catalans. Sèrie Monogràfica, 2), pp. 69-70, subtilior enarratio apud A. Maier, Eine Verfügung Johannes XXII. über die Zuständigkeit der Inquisition für Zaubereiprozesse, in «Archivum Fratrum Praedicatorum» 22 (1952) pp. 226-246.

Legami ipertestuali
Segnatura Borgh.348
Altro autore/nomeXiberta, Bartolomé Maria, O.C., 1897-1967
Altro autore/nomeMaier, Anneliese, 1905-1971
Altro autore/nomeIohannes PP. XXII, 1249-1334