Catalogo Manoscritti
<<<

ID: 179859
Informazioni generali
Segnatura Vat.gr.1851

Descrizione
Locus 1r-8v
Altro nome Andronicus II Palaeologus, imperatore d'Oriente, 1260-1332, dedicatario
Titolo supplito <Epithalamion in honorem Andronici II Palaeologi imperatoris>
Nota <Epithalamion in honorem Andronici II Palaeologi imperatoris>, imaginibus depictis ornatum. Animadverte tamen epithalamion secundum Papademetriou matrimonium celebrare Alexii filii Manuelis I Comneni et Annae filiae regis Galliae, secundum vero Lampros (anno 1908) Iohannis II Comneni et Irenae filiae regis Hungariae; at in libro suo Λεύκωμα βυζαντινῶν αὐτοκρατόρων (ἐν Ἀθήναις 1930), Lampros ad sententiam Papademetriou adhaesit, nullo commentario allato (quae hypotheseis ob condiciones temporis necnon scripturam codicis et modum vestiendi in imaginibus minus probabiles videntur: v. Strzygowski et cf. J. Ebersolt, "Les arts somptuaires de Byzance", Paris, 1923, p. 127 in nota). Textus, initio et in fine mutilus, lacunis quibusdam insuper laborat, at Strzygowski, Lampros, Papademetriou neque in ordine foliorum restituendo neque in lacunis signandis concordant. Equidem hunc ordinem proposuerim (cf. cod. nota "Collazione"): lacuna, ff. 8r-v. 2r-v. 7r-v. 1r-v, lacuna, f. 3r-v, lacuna, ff. 5-6v, lacuna, f. 4r-v, lacuna.

Legami ipertestuali
Segnatura Vat.gr.1851
Altro autore/nomeAndronicus II Palaeologus, imperatore d'Oriente, 1260-1332