Catalogo Manoscritti
<<<

ID: 184356
Informazioni generali
Segnatura Urb.gr.61
Datazione sec. XIV (f. 127v)
Data inizio 1301
Data fine 1400

Descrizione
Locus 1r-142v
Titolo ΘΕΟΦΡΑΣΤΟY περὶ φυτῶν ἱστορίας.
Titolo Περὶ ἀγρίων Δένδρων,
Titolo Περὶ δυνάμεως ῥιζῶν.
Titolo supplito <Scholium de Aconito>.
Sommario Theophrasti Historia plantarum, cum scholiis et lemmatis graecis et latinis eiusdem et diversae aetatis.
Nota Fol. 1 ΘΕΟΦΡΑΣΤΟY περὶ φυτῶν ἱστορίας τὸ Α´. Inc. Τῶν φυτῶν τὰ διασπορὰς, cum lemmatis graecis et latinis eiusdem et diversae aetatis. Notandum est librarium pro voce τέλος, fere eamdem, quam cuique libro praemiserat inscriptionem iterare solitum esse ad finem significandum, praeter quam in libro primo. Fol. 15 ΘΕΟΦΡΑΣΤΟY περὶ φυτῶν ἱστορίας τὸ Β´. Fol. 23v περὶ ἀγρίων Δένδρων τὸ γ´. Fol. 45v ΘΕΟΦΡΑΣΤΟY περὶ φυτῶν ἱστορίας τρίτον: Γ´: Δ´, idest finis libri tertii, et initium quarti. Fol. 68v ΘΕΟΦΡΑΣΤΟY περὶ φυτῶν ἱστορίας Δ´: Ε´. Fol. 80v ΘΕΟΦΡΑΣΤΟY περὶ φυτῶν ἱστορίας ε´, et in margine ζ´. Fol. 89 ΘΕΟΦΡΑΣΤΟY περὶ φυτῶν ἱστορίας τὸ ζ´, et in marg.: Η´. Fol. 103 ΘΕΟΦΡΑΣΤΟY περὶ φυτῶν ἱστορίας τὸ Η´, et in margine θ´. Infra inscriptionem hae aliae duo: ΕΡΜΙΠΠΙΟΣ δὲ περὶ φρυ|γανικῶν καὶ ποιωδῶν (sic): et e regione ΑΝΔΡΟΝΙΚΟΣ δὲ περὶ | φυτῶν ἱστορίας. Inc. Περὶ μὲν οὖν τῶν ἄλλων τῶν ποιωδῶν (littera ι scalpro erasa) ἱκανῶς εἰρήσθω: desunt lemmata. Fol. 116v ΘΕΟΦΡΑΣΤΟY περὶ φυτῶν ἱστορίας τὸ θ´, in margine Ι´. Fol. 127v [Scholium de Aconito] saec. XIV. Inc. "Aconitum in crypta nascitur in monte, quem dicunt sancti lohannis iuxta idam montem, est enim convallis quaedam septa undique montibus silvosis et maxime illic est copiosa... ipsi patria lingua ἰψυαχή dicunt: utuntur autem ad canes occidendos si a vineis aliter arceri non possint", ultima verba huius scholii ex margine exciso vix leguntur. Fol. 132 ΘΕΟΦΡΑΣΤΟY περὶ φυτῶν ἱστορίας τὸ Ι´, et infra περὶ δυνάμεως ῥιζῶν κ̅ (de titulo huius operis quod tamquam liber X "hist. Plant." vulgo datur cf. Wimmerum ed. c. vol. 1 p. 225), des. f. 142v ὅσαι (sic) τῶν αὐτῶν αἴτια κατὰ μίαν τινὰ δύναμιν ἐστὶν ἢ καὶ ἐφ ̓ἑτέρων ἐνδέχεται τὰυτο (sic) γίνεσθαι, nempe cap. XIX t. 1 ed. c. p. 260. Deinde subscriptio: Θεοφράστου περὶ φυτῶν ἱστορίας.

Legami ipertestuali
Segnatura Urb.gr.61