Catalogo Manoscritti
<<<

ID: 187935
Informazioni generali
Segnatura Vat.gr.1947
Datazione sec. XI
Datazione sec. XI-XII
Data inizio 1001
Data inizio 1076
Data fine 1100
Data fine 1125

Descrizione
Locus 142r-150v
Autore Nonnus, abate, sec. VI. Opere spurie e dubbie (interno)
Titolo supplito Collectio et interpretatio historiarum quarum meminit Gregorius (cuidam Nonno abbati in nonnullis codicibus tributa)
Titolo uniforme Scholia Mythologica
Nota Collectio et interpretatio historiarum quarum meminit Gregorius (cuidam Nonno abbati in nonnullis codicibus tributa; de qua v. F. Lefherz, "Studien zu Gregor von Nazianz" [diss.], Bonn, 1958, pp. 113-124; codex noster memoratur a lo. Sajdak, "Historia critica scholiastarum et commentatorum Gregorii Nazianzeni" ["Meletemata patristica", I], Cracoviae, 1914, pp. 22-23, et a Lefherz, p. 115; collectio huius codicis omnino eadem est ac v. g. cod. Vat.gr.437). 1 (ff. 142-145v) in laude funebri s. Basilii (orat. 43). Sunt historiae viginti: α´ περὶ τῶν Πελοπιδῶν etc. ( = prooemium et numm. 1-5 edit.), β´ de Elaphebolo, Orione et Actaeone ( = 6 edit.), γ´ de Iphigenia (codex ipse refert ad hist. 7 orat. 4 [P. G. 36, 981-992], quae tamen discrepat), δ´ de Thessalico antro, ε´ de Gygis anulo (codex refert ad hist. 55 orat. 4 [P. G. 36, 1013], quae plus minusve discrepat), ϛ´ de Mida, ζ´ de Abaridis sagitta (cf. P. G. 38, 509, v. 274), η´ de Pegaso (7 edit.), θ´ de Alphaeo fluvio, ι´ de salamandra, ια´ de Lydio curru (cf. P. G. 38, 620-621), ιβ´ de Oreste et Pylade (cf. P. G. 38, 621), ιγ´ de Molionidibus, ιδ´ de labyrintho ( = 8 in P. G.), ιε´ de Minoe et Rhadamantho, ιϛ´-κ´ = 9-13 edit.; 2 (ff. 145v-150v) in oratione in sancta lumina (orat. 39). Sunt historiae viginti quattuor (at fieri potest ut historia 25 cum ultimo folio fasciculi perierit): α´ de love ( = 1 edit.), β´ de Phrygum excisione (cf. hist. 5 et 59 orat. 4 [P. G. 36, 989 et 1016] necnon P. G. 38, 502 [et non 509 ut apud Lefherz], v. 262), γ´-δ´ = 2-3 edit. (3 usque ad P. G. 36, 1069 A 7), ε´ de capite Iovis ( = ultima pars hist. 3 in P. G. 36, 1069 A 9-14), ϛ´ de Venere et turpibus mysteriis ( = 4 edit.), ζ´ de phallis Dionysii (cf. hist. 37 orat. 4 [P. G. 36, 1005], necnon P. G. 38, 487, linn. 1-17), η´ de taurorum caede ( = 5 edit.), θ´ de festo μαστίγων apud Lacedaemonios (cf. P. G. 38, 508-509), ι´ de Tantalo et Pelope (cf. hist. 4 orat. 4 [P. G. 36, 989], necnon P. G. 38, 476, v. 128), ια´ de Hecate, ιβ´ de Trophonio ( = 6 edit.), ιγ´ de Dodonaea quercu ( = 7 edit., at paulo longior), ιδ´ de tripode Delphico (cf. hist. 20 orat. 4 [P. G. 36, 1045] necnon P. G. 38, 498, v. 253), ιε´ de Castalia ( = 8 edit.), ιϛ´ de magis, ιζ´ de Chaldaeorum astrologia, ιη´ de Thracibus (cf. hist. 1-3 in P. G. 38, 619-620), ιθ´ de poenis Mithrae ( = 9 edit.), κ´ de Osiride (cf. P. G. 38, 508, linn. 8-16), κα´ de Iside, κβ´ de Mendesiis hircis ( = 10-11 edit.), κγ´ de bove Api (cf. P. G. 38, 508, v. 271), κδ´ de Nilo (cf. hist. 12 edit.).

Legami ipertestuali
Segnatura Vat.gr.1947
AutoreNonnus, abate, sec. VI. Opere spurie e dubbie
Titolo uniformeScholia Mythologica