Catalogo Manoscritti
<<<

ID: 253408
Informazioni generali
Segnatura Vat.lat.2067
Datazione sec. XIII ex. / XIV in.
Paese Francia
Regione Francia settentrionale
Localita' Paris / Avignon (?)

Descrizione
Locus 206ra-207va
Titolo supplito Incerti acephalum commentarium in <Aristotelis generatione et corruptione> librum I, quod cum commentariis Adamo de Buckfield, Ægidio Romano, Alberto Magno, Averroi, Thomae Aquinati tributis minime concordare videtur
Incipit [...] non ideo solum quia partes materie sunt nunc sub forma aeris et habebant quodammodo esse potentia respectu huius actus cum coierant in alias partes que remanent adhuc sub forma aquee, et tunc cum coierant non habebant esse per se sed per alias, modo autem habent esse per se. Hec est congregatio et disgregatio quam posuerunt antiqui esse generationem et corruptionem, de quibus erat democritus
Explicit Sed non preexistens nec per alioquorum corruptionem sed propter veram eorum unionem, ut est in mixtione ad quam habendam non preexigitur distancia localis miscibilium, prius dico tempore, quamvis natura, ut dictum est
Nota Aristotelis Latini codicum descriptores fragmentum Aristoteli non tribuerunt atque de cuiusdam tractatu De generatione et miscibilitate loqui maluerunt. Patet codicem manuscriptum saeculi XV, qui Venetiis in Bibliotheca S. Marci (Z. L. 246) exstat atque cardinalis Bessarionis fuit (in marginibus enim suae manus notae quaedam inveniuntur: cfr Aristoteles Latinus, Codices, II, Cambridge 1955, p. 1118), e nostro probabiliter exscriptum esse, quoad partem dumtaxat qua commentarium De caelo et mundo continetur. Nam codex Venetus textum Aristotelis eisdem verbis, quibus Vaticanus caret, mutilum praebet atque Simplicii sommentarium una cum fragmento Vaticano commentarii in librum De generatione sine ullo intervallo exhibere videtur.
Nota di bibliografia D. J. Allan, Mediaeval Versions of Aristotle, De caelo, and of the Commentary of Simplicius, in Mediaeval and Renaissance Studies, II (1950), pp. 93-104.

Legami ipertestuali
Segnatura Vat.lat.2067