Catalogo Manoscritti
<<<

ID: 262748
Informazioni generali
Segnatura Vat.lat.2114
Datazione sec. XIV
Data inizio 1301
Data fine 1400
Paese Italia
Materiale membr.
Altezza 285/290
Larghezza 205/210
Numero fogli (totale) 261
Nota generale Aristotelis opera logica sex ac Porphyrii Isagoge Latino sermone translata nec non Anonymi Liber sex principiorum (quae omnia Logica vetus et Logica nova vocabantur), Manlio Severino Boethio, Iacobo Venetico necnon aliis ignotis interpretibus. Euclidis Geometriae fragmentum, in Latinum sermonem ab Adelardo Bathoniense translatum.

Descrizione
Nota Nota in f. 1r (in margine inferiore ab librario exarata) in earum numerum referenda sit, quae saec. XV ante med. Patavii conscriptae sunt (de quibus cfr codd. Vaticanos Latinos 2076, 2112, 2113), haud satis certe adfirmare potest (quod ad annum attinet, inter 1405, 1420 et 1435 ambigitur).
Nota Primus librarius qui folia singula partim numero distinxerit (1-162), librarius fuit paulo quam noster recentior; ipse duobus locis erravit, folium enim post 106 omisit et hanc perabsurdam numerorum composuit seriem: 148, 150. Saec. XVI-XVII quidam ex Bibliotheca Vaticana librarius folia denuo numeri ordine notanda curavit: numeros veteres, ubi prope evanuerant, renovavit, 106 dop in f. post 106 addidit, et quae sequuntur folia et ipse numeris distinxit (163-258); folium 259 nostrae aetatis manus numero notavit.
Nota di bibliografia De lectoris nota in f. 86r cfr Claudii Ptolemaei Opera quae exstant omnia, III, 1: Ἀποτελεσματικά, 94-96, edd. F. Boll et Ae. Boer, Lipsiae 1940, pp. 96-97. Aristoteles Latinus, Codices, II, Cantabrigiae 1955, p. 1225, sub num. 1856 (ubi de codice summatim disseritur).

Legami ipertestuali
Segnatura Vat.lat.2114