Description |
Other name
| Strozzi, Carlo, 1587-1670, owner |
Other name
| Bonnerue de Saint-Romain, Joannes Josephus, sec. XVII-XVIII, translator |
General note
| Saec. XIII-XIV addita sunt aliae glossae interlineares et in marginibus scholia, schemata animadversiones variae; quae omnia adposuerunt manus, ut videtur, tres, quarum prima colore usa est viridi, altera subfusco pigmento, tertia nigro et subfusco. |
General note
| Ex animadversionibus, sive librarii sive serioris aevi manibus, quaedam in extremis foliorum oris scripta, decurtato margine, perierunt (v. ex. gr. ff. 1v. 2r. 3r-v. 4r. 13r-v. 14r. 50r. 62r. 172r etc.) ut puto, saec. XV, quo tempore codex noster ultimum conpactus est. |
General note
| In ff. 160v. 161r-v manus quae saec. XIII-XIV scholia permulta nigro et subfusco pigmento hic illic ad margines exaraverat, erasis fere omnibus adnotatiunculis ab ipso librario adpositis, margines suis animadversionibus inplevit; etiam manus saec., ut videtur, XV ex. non nulla in marg. adposuit, v. ex. gr. f. 37v, in ora interna. |
General note
| Folium nota 17 distinctum, male inter ff. 16 et 18 insertum, reponendum curavimus inter ff. 89 et 90, ut fasciculorum foliorumque ordo nec non sana ratio postulant (cfr. etiam Aristotelis opera, ed Bekker, pp. 50, 2, 20-51, 1, 30). |
General note
| In operculi prioris pagina interna, summum ad marginem, leguntur adnotatiunculae hae manu saec. XV: ϯ ἔχει με(ν) ὁ καλόγηρος ὄργανον (i. e. Aristotelis) παλαι(ὸν) βαμβίκιν<(ον)> ϯϯ: | ϯ ἔχει με(ν) ὁ λέων ὁ λιτ<(ου)>ριτης ἅγιον ἀπόστολ(ον) βέ(μ)βραν(ον) | ἐξηγημ(ένον) · Καὶ τὸ περὶ τροφῶν βαμβίκιν(ον) ϯ, quae adnotatiunculae series descripta videntur codicum ignotorum quibusdam Calogero et Leoni τῷ Λιτουρίτῃ conmodatorum; inferius schema fusco colore delineatum et postea inscriptum saec. ut videtur XVI in. "fra(n)|cescho (?) | opera | manu(m?) eius". |
General note
| F. Ir in marg. sup. externo "Aristotelis Logica", manu <Iohannis Iosephi a s. Romano> (cfr. Barb.gr.11). |
General note
| F. IIIv, in margine superiore, fortasse verbis non nullis erasis, manu ni fallimur una saec. XV adnotationes nigro exaravit has: 1) ".146. de p(rim)o ba(n)co ex pa(r)te occide(n)tis . | . Aristotilis tota Logica."; inferius, 2) "Ponat(ur) in · B(anco) p(rim)o librariae minoris | ex p(ar)te occidentis." quae adnotationes notae sunt possessionis bybliothecae conventus florentini S. Marci (cfr. cod. Barb.gr.158, ff. 6. 1; Barb.gr.336, in primi custodiae facie aversa; Barb.gr.528, f. IIIv: Ottobon.gr.3, f. 1; de aliis codd. graecis ad bybliothecam conventus S. Marci olim pertinentibus v. Bandini, Codd. Laur.gr.I, pp. 546; 551; II, 128; 589; 615; Rostagno in "Studi ital. di Filologia classica", I, 1893, pp. 177-196); ibid. manu saec. XV et subfusco pigmento titulus adpositus est "Porphyrij uniuersalia"; inferius, nota quaedam hodie omnino deleta et "Caroli Strozzę Thomę filij | 1636" (de quo v. cod. Barb.gr.12). |