Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 127024
General information
Shelfmark Barb.gr.126
Overview Aristophanis comoediae tres scholiis uberissimis ab ipso librario doctisque viris, ut videtur, tribus saec. XV ditatae, qui etiam adnotationes et scholia praevia, glossas inter lineas nec non litteras initiales, personas atque choros indicantes, inscripserunt. Aristophanis Ranae cum scholiis, praemissis hypothesibus, adnotatione dramatisque personis.

Description
Locus 50v-73v
Author Aristophanes, c. 445-c. 385 a.C. (internal)
Supplied title <Ranae>.
Uniform title Ranae (Aristophanes, c. 445-c. 385 a.C.)
Incipit text εἴπω τὶ τῶν εἰωθότων: ἀντὶ ἐθίμων μετοχὴ (f. 51v in marg. sup.) schol. pr. man. recent. ad vers. 1
Incipit text Ἀσκληπιάδης παρὰ τὸ ἐξ, Ἑκάβης (f. 71v in marg. exter. l. 9 ss.) schol. ult. man. recent. ad vers. 1331
Incipit text οὐ δεδήλωται μὲν ὅπου (f. 51r, l. 27) inept. adn.
Explicit text ὅπου ἦν τὰ στρώματα (f. 51v in marg. sup.) schol. pr. man. recent. ad vers. 1
Explicit text τί ποτ' αἴρομ' ἔννυχος (f. 71v in marg. exter.) schol. ult. man. recent. ad vers. 1331
Explicit text τοὺς ζῶντας ἀνέρχεται (f. 51r, l. 20) hypoth. I
Explicit text ἀφικνεῖται καὶ Θηβαῖον ὄντα (f. 51r, l. 28) inept. adn.
General note (Ff. 50v-51r, l. 20) hypothesis I usque ad vv. τοὺς ζῶντας ἀνέρχεται, (f. 51r, ll. 21-26) hypothesis II, cui iungitur (ibid. ll. 27-28) inepta adnotatio οὐ δεδήλωται μὲν ὅπου - ἀφικνεῖται καὶ Θηβαῖον ὄντα, (ibid. ll. 29-31) dramatis personae, manu, ni fallor, saec. XV et rubro pigmento, (ff. 51v-73v) <Ranae> cum librarii recentiorisque manus scholiis.
General note Librarii manu: hypotheses I-II, inepta adnotatio, Ranae. Fragm. schol., ni fallimur, librarii manu (f. 55r in marg. exter. ll. 17 ss.), sed valde dubito an ad vers. 219 ss. pertineat, θρία δύο .... καὶ τὰ θρια δὲ οὕτως σκευάζεται - ἡ δὲ σκευασια ἔστι, στέαρ μέλι.... .
General note In Ranarum textu lacuna exstat quinquaginta versuum (f. 62r, ll. 12-13) a vv. scil. ὅπερ ἐγὼ χαίρω ad vv. Νὴ Δί' ὀλίγον (verss. 744-795); qui versus tamen a f. 63v l. 1 ad f. 64r l. 25 scribuntur ab ipso librario (manus, autem, ni fallor, saec. XV ad l. 12 f. 62r et l. 25 f. 64r notas β̅ν et βν | ὕστερον adposuit, lacunam nec non versus translatos indicantes); post denique l. 25 f. 64r versuum ordo recte procedit.

Hypertextual links
Shelfmark Barb.gr.126
AuthorAristophanes, c. 445-c. 385 a.C.
Uniform titleRanae (Aristophanes, c. 445-c. 385 a.C.)