Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 150448
General information
Shelfmark Vat.ar.165

Description
Locus 31v-51v
Incipit "Et ego clemens dixi ad magistrum meum Petrum, principem discipulorum, administratorem misericordiae (divinae - وزير الرحمة) cui claves coeli sunt demandatae : O magister venerabilis, tu me filium tuum et discipulum et vicarium fecisti et exposuisti mihi, quae Lex contineat... te rogo atque imploro, ut tuum in me favorem compleas meque certiorem facias de mysteriis quae tibi Christus a Deo unico aeterno revelaverit, ut et ego ea doceam..."
General note Pars quinta caret titulo. Inc. : "Et ego clemens dixi ad magistrum meum Petrum, principem discipulorum, administratorem misericordiae (divinae - وزير الرحمة) cui claves coeli sunt demandatae : O magister venerabilis, tu me filium tuum et discipulum et vicarium fecisti et exposuisti mihi, quae Lex contineat... te rogo atque imploro, ut tuum in me favorem compleas meque certiorem facias de mysteriis quae tibi Christus a Deo unico aeterno revelaverit, ut et ego ea doceam..." Post praefationem subsequitur : هذه السراير التى اكشفها بطروس لاقليميس "Gaec sunt mysteria quae Petrus Clementi patefecit". Inc. : واعلم انه لما كمل اربعين يوماً من قيامة مخلصنا ايسوع المسيح "Scito : Cum quadraginta dies post resurrectionem Salvatoris nostri Iesu Christi consummati essent". Huius partis textum a f. 31v lin. 1 usque ad f. 40r lin. 8 ab Alphonso Mingana phototypice reperies nonnullis mutatis in op. laud. pp. 153-190 et anglice redditum pp. 100-138 lin. 4. Dein (f. 40r lin. 8 - lin. 15) interrogatio de gradibus fidelium et de iustis et prophetis, et (ff. 40r, l. 16 - 41v lin. 8) responsio ; revelatur Petro, (ff. 41v lin. 8 - 42r) de eius adversariis (فاما المضاددين لك ومقاوميك), quorum numerus est sexaginta septem, primus quidem Simon magus, ultimus Apollinaris, et de regibus fidelium vexatoribus, qui sunt viginti octo, quorumque nomine non appellatur nisi ultimus, i. e. Heraclius (هرقيل), rex heteredoxus ; ad nomina autem cunctorum ceterorum recipienda spatia relinquuntur vacua. Quae ex hac parte quinta sequuntur (ff. 42v l. 3 - f. 51v l. 5) sunt eadem quae A. Mingana in op. laud. p. 220 l. 22 - p. 247 reddit.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.165