Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 155583
General information
Shelfmark Vat.ar.503

Description
Locus Paléographie - Codicologie
General note Codex est exaratus similiter ac cod.495, quorum olim compactus erat utriusque descriptionem brevem legi potest apud A. Vaccari in ephem. 'Biblica', t. 3 (1922), p. 407 sq. Folia litteris numeralibus copticis 138-327 signata sunt. Fasciculorum, quorum plurimi quiniones habent, notae XVI (f. 10r) - XXXIV (f. 187r) prima manu scriptae adhuc cernuntur ; fasciculi XXI (ff. 60-68), XXVIII (ff. 129-137), XXX (ff. 148-156) novenis foliis constant series foliorum 177-186 in religando luxata restituen, da est : 177, 179, 180, 181, 178, 185, 182, 183, 184, 186. Ff. 94r, 116v, 118v,155r vacua. In marginibus appositae sunt annotationes non paucae. Notatu dignae videntur hae clausulae finales, f. 93v : كمل نبوة ارميا النبى | بمعونة الله وحسن توفيقه | له المجد دايماً ابداً سرمداً. | نقل من نسخة كتبت بدير القديس انبا بولا | ببرية العربه صلاته وبركاته علينا امين "Absoluta est prophetia Ieremiae prophetae Deo adiuvante atque auxilium benigne conferente, cui gloria in aeternum, sempiternum, transcripta e codice exarato in monasterio sancti Anbā Būlā (i. e. Pauli) in deserto Arabum sito, cuius preces et benedictiones sint super nos. Amen". F. 186r : تمت نبوة دانيال النبى بركاته علينا اجمعين امين | نقلت من نسخة كتبت بدير القديس العظيم فى القديسين انبا بولا ببربة العربه المعروفة بالقديس العظيم العجايبى اب الرهبان الخ "Explicit prophetia Danielis prophetae, cuius benedictiones sint super nos omnes, amen, transcripta e codice exarato in monasterio sancti, inter sanctos magni Anbā Būlā (i. e. Pauli) sito in deserto Arabum, quod de sancto, thaumaturga magno, patre monachorum nomen habet etc.". F. 190r : مما اهتم بهذا الكتاب المبارك المقدس الاخ الحبيس الدين | المسيحى الارتدكسى المولى اخ الرشيد بن البندق الارشى دياقن | بكنيسة القديس العظيم بونفر السايح بظاهره مصر المحروسة | اهتم به من تعبه لنفسه الرب الاله ينفعه به ويعوضه اذا جآ | فى ملكوته بشفاعة وطلبات الرسول وكافة الشهدا والقديسين امين | كتبه احقر خلق الله قال المسكين بخطاياه عبد ال.../؟/ النو | يسل كلمن طالع فيه الخ " Hunc librum benedictum (exarandum) curavit frater monachus, quod attinet religionem christianus orthodoxus, patronus, frater ar-Rašīd ibn al-Bunduq archidiaconi ecclesiae sancti magni Bū-nufr (i. e. Dnuphrii) eremitae (quae sita est) ad meridiem civitatis Cahirae custoditae. Ille cum curavit suis opibus ad utilitatem animae suae. Propter quod Dominus Deus lucrum afferat et retribuat ei, cum venerit in eius regnum, intercessione et precibus Virginis purae, et sancti Marci evangelistae, apostoli, omniumque martyrum ac sanctorum. Amen. Exscripsit hunc (codicem) miserrimus a Deo creatorum, dicit vilis in peccatis suis ʿAbd al-... (?), an-naw ; rogat omnes, qui hunc legerint etc.". Reperiuntur complures annotationes lectorum et possessorum litteris fugientibus cursivis punctisque diacriticis omissis, videl. f. 93r : طالع فى هذا الكتاب المبارك العبد المسكين | المعترف بذنوبه وخطاياه سليمان سال كل من وقف عليه يدعوا/؟/ له بمغفرة الخطايا ولله المجد "Legit in hoc libro benedicto servus pauper, vitia ac peccata sua confessus Sulaimān. Rogat omnes qui hunc conspexerit, ut sibi veniam peccatorum apprecetur. Et Deo sit gloria". Iuxta hanc notulam exstat alia : طالع فى هذا الكتاب المبارك | الحقير يوحنا بن غبريال ابو القبع/؟/ الاسيوطى وهو يسال الخ "Legit in hoc libro benedicto miser Iūḥannā ibn Ġibriyāl Abū' l-Qubʿ (?) ex oppido Asiuṭ oriundus, et rogat etc.". Notula similis legitur in f. 121v nomine omisso. F. 133r : الحمد لله. انتقل هذا الكتاب المبارك بالابتياع الصحيح الشرعى الى ملك العبد الحقير الفقير | من الاعمال الصالحة الغنى بالشر افعال المسكين فى البشر... | ... شماس سراج الظلمة /؟/ بن كسل /؟/ نصرانى | يعقوبى اعتقاداً من اهل... /؟/ دير ابو مقروفة بالاسيوط بلداً والان بجرجا | الاخميم وطناً بيعاً حصيحاً شرعى على يد مقصر العربى الكلبى الدلال ببيع الكتب العبد الحقير يسال الخ "Laus Deo. Hic liber benedictus transiit modo emptionis verae ac legalis in possessionem servi miseri, operibus boni quidem inopis, male autem factis divitis, vilis inter homines... diaconi Sirāğ aẓ-ẓulma (?) ibn Kasil (?), fide christiani Iacobitae, quod attinet ad terram ex incolis... monasterii Abū' l-Maqrūfa (i. e. sancti Macrobii) civitatis al-Asiūṭ, quod spectat ad patriam, nunc in oppido Ğerğā al-Aḫmīm versati ; isque venditus est vere et legaliter per Muqaṣṣar el-Kalbī Arabem, pararium in vendendis libris. Servus miser rogat etc.". Eadem manu scriptum est hoc in f. 190v : انتقل بالاتياع الصحيح الشرعى من ملك مالكه الى ملك الحقير المسكين بخطاياه الشماس سراج الظلمة /؟/ بن كسل /؟/ النصارانى الدين | يعقوبى اعتقاداً وجرجا وطن على يد مقصر الكلبى دلال الكتب فى تاريخ شهر رمضان سنة "(Hic liber) transiit modo emptionis verae et legalis e possessione eius cuius adhuc fuerat, in possessionem miseri, vilis in peccatis, diaconi Sirāğ aẓ-ẓulma (?) ibn Kasil (?) religione christiani, fide Iacobitae, quod ad patriam attinet versati in oppido Ğerğā ; idque per Muqaṣṣar al-Kabbī, pararium librorum, mense ramaḍān, anno.. (?)". F. 190r : انتقل بالابتياع الصحيح الشرعى من ملك مالكه الى ملك | الحقير المسكين بخطاياه غبريال بن يوحنا عرف بالقدسى على يد اسحق الدلال فى الكتب | بتاريخ يوم الاحد سابع برموده سنة /؟ "(Hic liber) transiit modo emptionis verae et legalis e possessione eius cuius adhuc fuerat, in possessionem miseri, vilis in peccatis, Ġibbriyāl ibn Iūḥannā, qui peregrimatione Hierosolymitana clarus est, per Isḥāq, pararium in libris (vendendis), (idque) dominica, die septimo mensis barmūdah anno 1053 (i. e. 2 aprilis 1337 Ch.)...". Sequitur atramento pallido : انتقل بالابتياع الشرعى من ملك مالكه غبريال بن يوحنا اعلاه على يد ابنه بتاريخ العاشر | من برمهات سنة سبع وسبعين والف الشهدا الاطهار رزقنا الله بركاتهم امين | فى نوبة العبد الحقير يوحنا فهد غفر له ولوالديه امين "Transiit modo emptionis legalis e possessione eius, cuius adhuc fuerat, nempe Ġibbriyāl ibn Iūḥannā supra dicit, per eius filium die decimo mensis barmahāt anno 1077 martyrum purorum (i. e. 6 martii 1354 Ch.) - Deus praestet nobis eorum benedictiones, amen - ad vicem (in possessionem) servi miseri Iūḥannā ibn Fahd. Deus det veniam ei eiusque parentibus. Amen". In margine interiore medio folii 163r : "O Christe, miserere mei". In marg. f. 1r per transversum : Pertinet ad Collegi Arabicum Si Petri Montis Auri (sic) Romae | Frater Andreas ab Arco ord. : M. R. Quard. Tegumentum ut in cod.495.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.503