Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 177291
General information
Shelfmark Ott.gr.232

Description
Locus 1r-42r
Title Index rerum notabilium quaecumque sunt in orationib. Demosth.,
Title Index rerum et vocabulorum quae sunt apud interpretem Nicandri in therimis et alexipharmacis Aldin. editionis,
Title Scriptores graeci qui citantur ab interprete Nicandri.
Supplied title Πίναξ κατ ̓ἀλφάβητον ὡς λεξικὸν τῶν ἐν τοῖς λόγοις Δημοσθένους εὑρισκομένων,
Supplied title Πίναξ κατ ̓ἀλφάβητον ὡς λεξικὸν τῶν ἐν τοῖς Πλουτάρχου καὶ Λιβάνιου ἔργοις,
Supplied title Γνῶμαι et Σημειώσεις,
Summary Index rerum notabilium in scriptis Demosthenis, Plutarchi, Libanii, Nicandri.
General note Fol. 1 in margine superiori: "Index rerum notabilium quaecumque sunt in orationib. Demosth. | numeri sunt paginarum, literae graecae sunt decades". Et nil aliud indicat de editione, qua usus est studiosus investigator, qui fere eadem graece habet. Verumtamen, ab eis, quae inferius leges ad fol. 26 haec videntur referri ad editiones Aldinas. "Inventarium Vaticanum" habet: Πίναξ κατ ̓ἀλφάβητον ὡς λεξικὸν τῶν ἐν τοῖς λόγοις Δημοσθένους εὑρισκομένων· ὧν ἡ ἀρχὴ - Ἀβδηρίται. Fol. 22, margo rescissus legenda praebet tantum.... "et Libanium sed numerus ad folium integrum non paginam respondet; literae graecae ostendunt primas, 2s 3s partes paginarum in utroque...". Legimus autem in "Inventario" supradicto: Πίναξ κατ ̓ἀλφάβητον ὡς λεξικὸν τῶν ἐν τοῖς Πλουτάρχου καὶ Λιβάνιου ἔργοις· ἡ ἀρχὴ Ἀλέξανδρος. Fol. 24 Σημειώσεις. Praecedens folium abscissum fuerat. Sequuntur et Γνῶμαι et Σημειώσεις, atque in f. 25v glutine sunt appacta frustula chartacea, in quorum altero dicitur de... Μελίτη; in altero vero Διονύσια.. Fol. 26 Margo habet: "Index rerum et vocabulorum quae sunt apud interpretem Nicandri in therimis et alexipharmacis Aldin. editionis". Fol. 41v item margo habet: "Scriptores graeci qui citantur ab interprete (alia manus addit) Nicandri".

Hypertextual links
Shelfmark Ott.gr.232