General note
| (f. 6r) "Diui ecclesie etc. explanatio fidei sancti Hieronimi ad Alipium et Augustinum directa 1468".
(f. 391v) nota <de s. Hieronymo> litteris rubris exarata, quae inc. "Beatus Hieronimus latine lingue illustrator eximius, qui nobis in translatione diuine scripture tantum prestitit" et des. "ad instar solis eius quoque ab oriente nobis iam patet eloquium",
dein rubro pariter colore versus duodecim <de eodem>, quorum primus inc. "Ecclesie
doctor ciceronis codice flagrans" et ultimum (f. 392r) des. "Glorificus miris pictoris in ordine clares". (f. 392r) Litteris quoque rubris legitur "Beati Hieronimi doctrinis et exemplis allecti quesumus deus ut sic imitemur exempla et ducumenta seruemus quod benignitate tua beatitudinis brauium mereamur", et paulo inferius "lohannes ten lande de reeys coloniensis diocesis iuris utriusque scolaris hoc opus exarauit Anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octauo, die secunda mensis aprilis. Laus deo et beato Hieronimo". |