Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 212598
General information
Shelfmark Vat.lat.575
Date Sec. XI
Beginning date 1001
Ending date 1100
Country <Italia>
Region <centrale>
Support membr.
Height 391
Width 256
Extent ff. 218

Description
General note Liber a quattuor librariis exaratus, quorum primus (ff. 3-74) quaterniones, excepto A quinione, litteris capitalibus A-J in calce distinguit, alter (f. 75-168) numeris latinis XI, [XII exciso], QT vel QR vel QTRN (contignatis litteris) I-X, tertius (f. 169-192) voculis fasciculi sequentis initialibus, quartus denique (f. 193-216) nullo signo. Tertia pars, sive libri XI-XVI plenis paginis descripti sunt, sequentes vero duabus columnis. Prima manus non ultra 39 lineas excurrit, reliquae aliquotiens usque ad 45 pertingunt. Denique alia atque alia pingendi atque ornandi litteras initiales sive maximas sive minores, distinguendi scripturae s. locos etc, etc, ratio est, quam singillatim persequi non licet. Numeri librorum tantum in summis paginis tenacioribus inscribuntur. Nulla est capitum distinctio. Plures adsunt correctiones et notabilia tum aequalium, tum saec. XIII manus, quae verbum a quo lectiones incipiendae erant in margine indicavit. Folia duo suprema quater. XI in fine I. XVI excisa sunt, nullo textus detrimento. 3r in capite numerum 575 exhibet.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.lat.575