Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 115220
General information
Shelfmark Vat.ar.6

Description
Locus 1r-169v
General note Psalterium iuxta susum ecclesiae Coptitarum, quod Gabrielis Sionata et Victorius Scialac Maronitae, "Liber Psalmorum Davidis Regis et Prophetae", Romae, 1614, una cum latina versione, originem quidem tacentes, typis mandarunt et Paulus de Lagarde, "Psalterium Job Proverbia arabice", 1876, pp. 1-241 primo loco iteravit, nonnullis lectionibus ex hoc codice variis exceptis. Praeit monitum, quod ex ss. Iohannis Chrysostomi et Gregorii Nazianzeni scriptis depromptum esse sic dicitur : (f. 1r) : من قول ابينا القديس يوحنا فم الذهب... قال اذا جلست لتقرا كلام الله فادع الله ان تفتح عينى قلبك "Ex dictis patris nostri sancti Iohannis Chrysostomi... Dixit: Si sederis, ut verba Dei legas, pete a Deo, ut oculos cordis tui aperiat". Des. (f. 1v): اذ انا متوكل عليك فى انارتك عقلى ودهنى لان لك المجب الى الابد. امين "Ecce, ego confido tibi, ut intellectum mentemque meam illumines, quia tibi est gloria in aeternum. Amen". Sequitur (f. 1v): من قول القديس اغريغوروس " E dictis s. Gregorii" Inc. اجعل الله بدو امراك وكماله "Deum pone rei tuae principium et finem", i. e. poëma morale XXX, graece apud M. P. G. t. 37, coll. 908-910. Des. (f. 2r) طوبا لمن غفر الله له خطايا طوباه دنياه واخراه والمجد لله "Beatus, cuius Deus peccata dimittit, beatus, iterum beatus, in hoc et in futuro saeculo. Et gloria sit Deo..." Subsequitur (ff. 2v-169r) liber Psalmorum centum quinquaginta, quibus (f. 169r.v) centesimus quinquasimus primus apocryphus accedit.

Hypertextual links
ShelfmarkVat.ar.6