Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 115223
General information
Shelfmark Vat.ar.6

Description
Locus Paléographie - Codicologie
General note Codicis folia suppleta sunt 1. 2 . 10. 11. 18. 19. 58. 68. 69. 89. 119. 128. 129. 136. 139. 140. 148. 157. 165-172, et refecta ff. 161-164 madore tineisque ex parte laesa. E fasiculis XVIII, quibus codex constat, XVII certo ceritus quiniones erant, nunc vero secundus et decimus quartus ff. 8 habent, decimus quintus 11, ultimus 5. Quinque prima folia unius cuiusque fasciculi notis numeralibus copticis signavit librarius ipse in ang. sup. int., e quibus quinquaginta circiter adhuc conspiciuntur inde ab 8 (f. 12) usque ad 80 (f. 152); ceterae perierunt glutinatoris ferro excisae. Folia diverso modo successive perperam disposita sunt, ut demonstrant emendationes notarum ordoque earum praeposterus inter ff. 68 et 89. Recens, ad dubium tollendum, omnia denuo composita mechanice signata sunt in ang. inf. ext. In foliis, quae prima autem et ultima linea cuiusque paginae, saepe etiam prima linae textus psalmorum minio scriptae. Doxologiae et cathismata haud prima manu notata sunt in summo margine vel inter psalmos. Notulae paucae syriacae additae sunt post codicis refectionem. Symbolo fidei (f. 171r) subiungitur subscriptio illius, qui folia supplevit: وكان الفراغ من هذا الكتاب الذى هو كتاب الماية... وخمسين مزمور المنتسب الى المغبوط فى الانبيا داوود فى يوم الاثنين المبارك خامس شهر برمهات سنة... الف ومايتين ثمانية وسبعين للشهد الاطهار رزقنا الله بركة صلواتهم امين على يد العبد الرذيل... الخاطى العاجز الذى لا يستحق ان يدعا انسان من اجل كثرة خطاياه وهو يسال كل واقفا عليه ويضرب... المطانوة تحت اقدامه ان يصلح ما افسده من جميع الغلطات ولا يواخذه لاجل عجزه ونقص عبارته... وربنا يسوع المسيح يسامح لكلمن يقول من جوارح قلبه يا رب افغر خطايا كاتبه وخطايا والديه ومن قال شى فله امثاله "Et accedit perfectio (descriptionis) huius libri, qui est liber centum quinquaginta psalmorum, beato inter prophetas David attributus, feria secunda benedicta, die quinto mensis baramhāt anni martyrum purorum 1278 (i. e. martii 1562 Chr.) - Deus det nobis benedictionem precationum eotum. Amen - (idque) per manum servi pravi, peccatoris debilis, qui non est dignus ut homo nuncupetur propter multitudinem delictorum suorum. Quicumque hunc (librum) legerit, illius ad pedes procidens (ad verbum: τήν μετάνοιαν faciens) eum rogat, ut omnia menda corrigat, quae (librarius) admisit, nec eum vituperet propter debilitatem sermonemque vitiosum. Et Dominus noster Iesus Christus omnibus benigne gerat, qui ex imo corde hoc eloquentur: Domine, remitte peccata scribae huius libri eiusque parentum peccata. Quisquis aliquid dixerit similia (bona) habeat". F. 171v al. man.: بسم الله. الرااوف | الرحيم. القدوس. الصالح.| المعطى الحياة لكل ذى | حية. العظيم العلى الحقيقى. العدل | الكاين. الموجود. | والاتى. الليلويا "In nomine Dei clementis, misericordis, sancti, boni, omnibus vivis vitam donantis, magni, altissimi, veri, iusti, qui erat et existit et venturus est. Alleluia". F. 156v notula cuiusdam lectoris in summo margine : هذا الكتاب لعيسى بن يوسف | الحام ابن سالم رحمه الله | امين امين "Hic liber est ʿIsā, filii Yūsuf filii Sālim, Deus misereatur eius. Amen, amen". F. 172v calami probationes italice et arabice notaque codicis n°6. F. IIr: Cod. VI. fol. 164. | Psalmi Davidis 150. | Psalmus extra Numerum. | Oratio Dominica cum Sym|bolo Nicaeno. | descriptus anno Chr. 1562. | Antonius Assemanus. | 1784. Ff. 3-9 madore pessum data et velo serico coperta. F. I. IIv. 172r vac. Integumentum e corio rubro lineas habet in operculis auro impressas, in dorso tesseras gentilicias Pii VI et Francisci Xaverii de Zelada cardinalis bibliothecarii, notam codicis 6 et ornamenta deaurata.

Hypertextual links
ShelfmarkVat.ar.6