Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 115400
General information
Shelfmark Vat.ar.7

Description
Locus Paléographie - Codicologie
General note Codicem charactere nasḫī exaratum efficiunt fasciculi XVI, quorum 2-14 (ff. 10-150) quiniones sunt in ang. ext. signati رابع عشر كراس - اول كراس. Nota tamen fasciculum quartum ff. 12 habere, cum folia duo binis foliis suppleta sint. 151-156 et ipsa suppleta. Ff. 10-150 notis numeralibus cursivis prima numeravit manus, deinde omnia folia signata sunt in ang. sup. ext. post additionem ff. 151-158, ante tamen refectionem ff. 31. 32. 39. 40, ita ut semel et bis plurimae notae sint correctae. Ff. 10-156 tandem signata sunt 1-148 in medio margine imo paginarum rectarum. Ff. 1-9 saec. XVI signata sunt litt. minoribus a-k in imis paginis aversis. Tituli et signa interpunctionis miniata. Numeri versuum psalmorum 2-20 in margine externo signati sunt notis occidentalibus arabicisque. Numeri versuum psalmorum 9 et 10 (ff. 16r-18v) inter lineas colore rubro manu recentiore appositi. In f. 1r scriptura karšūnī. i. e. sermone quidem arabico, litteris vero syriacis. "Emit hunc librum psalmorum illustrium Mūsā, syrus, a diacono Yūsuf ibn Gabriyāl eiusque matre Tāğ - Deus altissimus horum animabus det requiem. Amen - et a fratre eius Benjamin. Et factum est hoc praesentibus diacono Mūsā ibn Iliyyā al-Ḥimṣī (i. e. Emeseno), et diacono Sulaymān. Deus misereatur defunctorum eorum defunctorumque omnium fidelium per Christum Dominum. Amen." Annotationes ceterae quae eandem paginam implent perperam exaratae vix legi possunt. Notula quattuor linearum in f. 156rv بسم الله الخ quater script. In folio 158v imo: Molto Mag(nific)o m(e)s(er) Frances(co). In summo f. 1ar: Collegii Neophyt(orum) | Rom(ae) et Psalmista. F. Ir: Cod. VII. f. 152 | Psalmi Davidis | descriptus saec. Chr. XIV | Antonius Assemanus | 1784. In operculo anteriore interne: Vat.5. | nov. VII. F. 157v vacuum. In dorso integumenti membranacei nota 7 super 52 eras. auro impressa.

Hypertextual links
ShelfmarkVat.ar.7