General note
| Codex elegantissime et concinne charactere naḫī exaratus comprehendit quiniones sex, in ang. sup. ext. primae paginae notis numeralibus signatos ۲ الكراس (f. 10r) etc. Prima quoque manu paginae signis numeralibus arabicis distinctae sunt (f. 2v = ٤). Textum uniuscuiusque paginae calligraphus in duas partes pares divisit, lineas primam, octavam, et ultimam litteris crassis eleganter describens et utramque dimidiam paginam bis sinis lineis rubris comprehendes. Duas primas paginas (1v.2r.) lineis implicatis in formam portae ornavit, pigmentis rubro et croceo usus. Supplementa textus ipse librarius non semel in margine adiunxit, saepius vero inscriptionem انجيل hic illic انجيل متى in summis paginis apposuit. Minio scripta sunt tituli et signa interpunctionis in forma cordium inversorum colore croceo tacta. Subscriptio librarii f. 1r:
وقع القراغ من نسخ هذا الانجيل البارك فى عشرين من شهر تسرين الثانى الذى هو من شهور شنة الف وسبعماية وسبعة عشر مسيحية على يد افقر العباد قدراً واثقلهم ذنوباً ووزراً العبد الضعيف راجى عفو المولى اللطيف كليمنطس كراجلي الداخل في الامنة المسيحية بعد نفاد اكثر عمره في الضلالة المحمدية. وهو يسال من الناظر فيه وقاريه ان يتضرعا عنه الى الله تعالى عسى ينال مغفرة ذنوبه وخطاياه بجاه سيدتنا مريم العذراء وجميع انبياه. امين امين امين وقد كتب فى مدينة رومية الكبرى عهد خلافة الجبر الاعظم البابا كليمنتي الحادى عشر اهام الله حياته. ونفعنا ببركته صلواته. امين
"Accidit absolutio descriptionis huius benedicti evangelii die 20 tišrīn posterioris (i. e. novembris), qui est unus ex mensibus anni christiani 1717 manu pauperrimi servorum in potentia, et maximi in peccatis et improbitate, famuli debilis sperantis clementiam Domini benigni, Clementis Carraccioli, qui fidem christianam professus est, postquam maiorem vitae suae partem in errore muhammedano transgerat. Ipse vero rogat eos, qui hunc librum inspexerint et legerint, ut orent pro eo Deum excelsum ; fortasse enim veniam delictorum et peccatorum suorum idem assequetur, per potestatem dominae nostrae Mariae virginis et omnium eius prophetatum. Amen, amen, amen. Exaratus autem fuit (hic liber) in magna urbe Roma, tempore pontificatus Summi Pontificis papae Clementis undecimi. Deus perennet vitam eius, et adiuvet nos per benedictionem precum ipsius. Amen". F.53r: Il sacrosanto Evangelio di S. Mattheo Apostolo | terminato l'anno della Salutifera Incarnatione | 1717. manoscritto di Clemente Caraccioli da | Mahomettano conuertito alla S. Fede Cattolica, | ed umilissimo, e ubidientissimo seruo, e suddito | della Santità di Nostro Signore Papa Clemente | XI. Pontefice Ottimo Massimo Vicario | di xpo in terra, che Dio li conceda | Longhissimi, e Felicissimi Anni di Pontifica|to per maggior' bene, ed esaltatione della | Santa Madre Chiesa. F. 1r in summa pagina : n. X | caracc. XI. | Il Sacrosanto Euangelio di S. Mattheo | Apostolo ; et in ima : Cod. X. f. 52 | manu Clementis Caraccioli anno | 1717 exaratus. | Evangelium Matthaei. | Antonius Assemani 1784. Ff. I. 53v-55v vac.
Integumentum e corio pullo maculis fusciribus inquinato exhibet in dorso ornamenta et notam 10 auro impressa. |