Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 115780
General information
Shelfmark Vat.ar.21

Description
Locus Paléographie - Codicologie
General note Codicis charactere nasḫi exarati omnia folia charta translucida obducta sunt, e quibus ff. 165r et sequentia acor atramenti perterebravit non sine textus detrimento. Titulos epistolarum in summis foliis rectis perterabravit non sine textus detrimento. Titulos epistolarum in summis foliis rectis usque ad f. 45r latine manus saec. XVII apposuit. Tituli epistolarum et capitum, epilogorum partes quaedam necnon interpunctionis signa minio depicta. Epilogum Actuum Apostolorum sequitur haec subscriptio brevis rubra : على يد الاحقر بين التلاميذ كوليلمو نوفتو "Per manum miserrii inter discipulos Guilelmi neophyti"; litteris postremis cancellatis altera manus superposuit atramento : الافريقى التونسى "Africani Tunetini". In summo fol. 1r : N. 106, in imo : 21 arabo, in medio Cod. XXI. fol. 204 | continent Epistolas Pauli, (Iohan|nis, et Iudae cancell. et alt. man. super lineam script. Epist. Catholicas) et Acta Apo|stolorum: scriptus est a Gu|lielmo Africano Tunetino. Antonius Assemani 1784. In summo f. 1v: Epistolae S(an)ti Pauli et alior(um). Acta apostolor(um). Coll(egi)i Neophyt(torum) ac Transmarin(orum). Rom(ae). In tegumenti membranacei dorso tesserae gentiliciae Leonis XIII et Iohannis Baptistae Pitra cardinalis bibliothecarii, voxque Arab. auro impressae sunt, in schedula autem e corio rubro nota Vat. | 21.

Hypertextual links
ShelfmarkVat.ar.21