General note
| Codex eleganter exaratus charactere nasẖī in quo nec muhmilah, nec litterulae conspiciuntur, cum tantum litt. س distiguatur lineola superiori. ة pluries sine punctis. Codicem efficiunt quiniones XXXII et ternio, quorum nomina plenis litteris signati sunt atramento in ang. sup. ext. uniuscuiusque primae paginae : ثانية (f. 9) - ثالثة وثلثون (f. 348). Nunc vero liber in duabus partibus conglutinatus est, quae fasciculis constant 1-16 et 17-33. Primi fasciculi remanent ff. 1. 1a. 1b. 2-8, quorum f. 7 vacuum saec., ut vid., XVI suppletum est. In summis marginibus tituli singulorum librorum prima manu scripti sunt, additis post epistolarum titulos notis numericis 1-14 et 1-7. Tituli capitum minio exarati sunt in textu, notae numericae sectionum testimoniaque ss. Bibliorum ad s. Pauli epistolas in marginibus externis atramento. Cum liber iam in Europa fuisset, folia signata sunt notis numericis occidentalibus tum atramento in ang. sup. ext., cum plumbo in ang. inf. ext. manu germanica saec. XVI (cf. cod. 1, supra, p. 3) quae melius scripsit 167 pro 166a etc.
Subscriptio in ff. 322v sq.: تم قصص لوقا وهو الابركسيس وبكناله كلمت | رسايل بولس والقتاليقوس والابركسيس.| وكان الفراغ من هذا الكتاب فى الثانى والعشرين | من بابه سنة تسعين واسع ماية للشهدا الابرار || وذلك بدير القديس الشهيد العظيم مرقوريوس | المعروف بدير شهران. والحمد لله دايما ابدا. كلمن قرا يذكر الحقير المسكين الخاطى ناقله | بالرحمة ليذكره الرب بالرحمة فى ملكوته | الابدية
"Absoluti sunt Actus Lucae i. e. πράξεις et in absolutione eorum finiuntur Epistolae Pauli, κατολικόν et πράξεις. Absolutio autem huius libri contigit (die) 22 mensis bābah anno 900 martyrum purorum (= 19 oct. 1273 Chr.), idque in monasterio sancti martyris magni Mercurii, quod vocant Deir Šahrān. Gloria autem Deo emper in aeternum. Quicumque legerit, meminerit miserum et pauperem, peccatorem librarium eius, in misericordia, ut Dominus recordetur eum in miserciordia in regno suo aeterno".
Sequitur nota possessionis alt. manu incompte scripta : يقول مسطرها يوسف مخاييل اننى توهبت | للقس يعقوب السريانى جميع هاذه | الكتاب و هو الرسايل المحصو(ر) | مع مسطرها فى دير القديس | انطونيوس فى ديار العرب | نفع الله به وثبته الله فى الدير | امين امين امين
"Dicit qui haec scribit, Ioseph Michael : Ego revera donavi presbytero Iacobo Syro hunc integrum librum, videlicet epistolas, qui cum scribente concluditur in monasterio s. Antonii e regione Arabum. Deus ponat eum in utilitatem et confirmet eum in religione. Amen, amen, amen". Invocationes pro librario anonymae post epilogum nonnullarum epistolarum leguntur in ff. scil. 73r. 96v. 147r. 163r. 169r. 219r. Nota duarum linearum syriace per transversum scripta in f. 1av, nec non nota arabica octo linearum in f. 1bv vix dignoscuntur, cum paginae quae primum cohaerebant deinde charta translucida, nunc flavescente, obductae sint.
Adnotur Germanus saec. XVI in summo f. 1ar scripsit : "Epistolae s. Pauli Apostoli | Actus Apostolorum", et in ang. sup.: "Epistolae ca|nonicae Jaco|bi, Petri, Joh(annis) | et Judae". Idem, ut vid., lacunam declaravit in mg. imo f. 6v: Hic est defect(us), verbis a coaevo additas : una pagella | excidit nec non : Statim ab initio 3 ca(pitis) secundu(m) genus | versu(s) 3 Num incredulitas eor(um) fidem dei | faciet inanem usque ad sunt | in eodem ca(pite), quae mutavit coaevus, cum cancellaverit faciet inanem et praemiserit inanem postea addens uerba, ijs qui in lege sunt : uers. 19. Saec. etiam XVI in f. 1ar scriptum est litteris rabbinicis שר הפכים et in schedulis ff. 8r et 324r agglutinatis notae numericae in angulis crucis vario ordine dispositae :
رك - ךנ // σκ΄, 220, ut in cod. Vat. ar. 177 etiam invenitur. F. 1ar : "Cod. XXIII. fol. 323 | descriptus an. Chr. 1274. | continet Epistolas Pauli, | et Actus Apostolorum. | Antonius Assemani 1784". Dein nota codicis :" 23 Arabo". F. 324v numerus capsae qua codex continebatur cum Heidelberga translatus est an. 1623: c. 65 (cancell.). Ibidem antiqua nota 15 ex 12 et nova 23 Arabo. Cum in duas partes divisus est, ff. scil. 1-158, 159-323 et notulae scriptae sunt : (f. 158v) 23 Arabo P(arte) 1a et (f. 324v) P(arte) 2a. F. 7 vac.
In dorso membranacei tegumenti cuiusque partis conspiciuntur tesserae gentiliciae Pii IX et Antonii Tosti cardinalis bibliothecarii auro impressae, nec non Arab. | P. 1 vel P. II et in schedula rubra Vat. | 23. |