General note
| Codex charactere nasḫī eleganter exaratus, in quo littera س constanter, sed sola, signo muhmilah distinguitur, cum rarissime litterula infra litt. ح ponatur ; litt. ة quam plurimum sine punctis. Foliis exceptis 123-127, quae suppleta sunt, omnia, ut vid., folia notis numericis copticis cursivis signata sunt vel prima manu vel coaeva in ang. sup. ext. paginarum tectarum, notis κα΄ et ρπε΄ perperam iteratis ; prima tamen nota ί in f. 8 perspicitur. Fasciculorum notae, quae in ang. sup. ext. uniuscuiusque primae paginae exstabant, pleraeque perierunt propter anguli consumptionem, ita ut tantum remaneant vestigia : (f. 79) تا/سع ; (f. 89) عا/شر ; (f. 99) حاد/ى عشر ; (f. 109) ثا/نى عشر ; (f. 117) ثالت/عشر ; (f. 157) ساب/ع عشر ; (f. 157) تاس/ع عشر ; (f. 185) عش/رين .
Fasciculi inde demonstrantur quam plurimi quiniones fuisse, pauci autem quaterniones. Tituli signaque interpunctionis rubra. Numeri sectionum una cum versuum numero in marginibus signati sunt tum atramento cum minio notis copticis cursivis. Testimonia e ss. Bibliis in marginibus epistolarum s. Pauli passim occurrunt, haud raro partim resecta glutinatoris cultro. Capita in epistolis ad Romanos et ad Corinthios I inter lineas minio addita sunt manu antiqua, sicut et tituli epistolarum atramento in ang. sup. ext. non nullarum paginarum rectarum, servata pro epistolis ad Corinthios discrepantia titulorum قورنثية et قورنثيوس . Cum codex iam Romae fuisset saec. XVI-XVII, folia notis numericis, ut aiunt, arabicis in paginis tectis signata sunt, primum in mg. summo, notis non nullis semel et bis correctis, deinde in mg. imo, omissis ff. 1-3. Notulae in marginibus haud raro exstant, tum de capitum numeris iuxta latinam versionem Vulgatam, cum de verbis quibusdam vel locis. Ff. 1-6, 124-126, nec non pars. f. 8 atramento corrosa charta translucida, nunc flavescente, obducta sunt. Alia folia laciniis refecta.
Subscriptio in f. 203v habetur : مما نسخه العبد المسكين يوسف بن اسطفان بن مينا الراهب | من دير القديس سمعان العجايبى. بجبل انظاكية المعروف بالبحرى | الذى هو اسير بمدينة القاهرة غفر الله لمن استغفر له امين. | فى شهر اشباط سنة ست الف وسبع ماية وثمانين للعالم المواقف رجب سنة سبعين وستم(اية) | هجرية ولله الحمد دايماً امين
"(Hoc est) ex eo, quod descripsit servus miser Joseph filius Stephani, filii Mennae, monachus monasterii s. Simeonis thaumaturgi in monte Antiochiae, quod vulgo vocant al-baḥrī (i. e. maritimum), qui est captivus in urbe Cahirae. Deus det veniam ei, qui respondet mensi rağab anni hefirae 670 (i. e. febr. 1272 Chr.). Et Deo laus in aeternum. Amen". Librarius, qui ff. 123-127 supplevit, nomen suum in subscriptione epistolae Iacobi tradidit (f. 127v) :
كملت رسالة يعقوب. والمجد لله دايما ابدا | امين. على يد احقر عباد الله موسى بسم مطران "Absoluta est epistola Iacobi. Gloria autem Deo semper in aeternum. Amen. Manu pauperrimi inter Dei servos, Mosi nomine tenus metropolitae", i. e. Mosi, metropolitae Tyri, cuius subscriptio propria manu legitur in cod. Vat. syr. 36, f. 183r, an. 1584 exarato, et in cod. Vat. ar. 114. ff. 120r. 121r.
Nota possessionis in f. 4r : برسم الولد ميخاييل ابن الشيخ الشمس نصر الله | ابن الشيخ النشو علم (المعروف) بدير السريان المعروف بدير السيدة شفاعتهم يكون (شفاعتها تكون) معنا الى دهر الداهرين امين الليلويا "Pertinet ad puerum Michaelem, filium senioris aš-Šams Naṣrallāh, filii senioris an-Nušu' ʿAlam, in monasterio Syrorum cognito sub nomine Dominae (B.M.V.), cuius intercessio sit nobiscum in saecula saeculorum. Amen. Alleluia". Principium eiusdem notulae alt. manu iteratum conspicitur in summa pagina :
برسم الولد ميخاييل ابن نصر الله بن علم حرسه الله "Pertinet ad puerum Michaelem, filium Naṣrallāh, filii ʿAlam <ad-dīn>, Deus custodiat eum". Sequuntur versus alt. manu scripti : الذى قال العمر فانى والخط باقي اكل ما واماما الذى عمر | السمر والحمر والحذر والديرى بد ندان الوكون النسرى "Qui dixit : vita transit, sed scriptum manet" et : الهم اجعل اول هذا اليوم لنا صلاحا | واوسطه فلاحا واخره مغفرة ونجاحا | والحمد لله الواحد "Deus, pone nobis principium huius diei in iustitia, medium eius in salute, finem in venia et bono exitu. Laus Deo uni". F. 111v : يا قارى الكتاب افهم ما يقول | لانه القراية بلا فهم كمثل شمس بلا نور | ومثل سراج فى وسط العميان | والحمد لله دايما "O libri lector, intellige quid dicit, nam lectura sine intelligentia sicut sol sine luce et sicut lampas inter caecos. Gloria autem Deo semper". Sequitur nota possessionis : طالع فى هذا الكتاب المبارك الوسايل المعلم بولس | العبد الفقير الذى لا يستحق ان يدعا الانسان | لا سيما باسم شماس العبد يوحنا الصعدى | والتلميذ يسال من صداقة (صداقت) الذى يطالع هذه | للاخر ويقول يا رب اغفر له (ول)والديه ومن قال | شى له امثاله من قبل الرب سبحانه المجزاى كل | احد باعماله نساله من الرب نسبحه الرحمة | والمغفرة بصلاة الست السيدة العذرى | مارة مريم البتول ومارى مرقص الرسول | كافت الشهدا و القداسين امين امين امين | كتب اول شهر بابه للشهدا αρο΄ "Legit in hoc libro benedicto, epistolis magistri Pauli, servus pauper, indignus qui nuncupetur homo praesertim nomine diaconi, servus et discipulus Iohannes aṣ-Ṣaʿadī ; hic postulat, ex amicitia illius qui haec legerit usque ad finem, ut dicat : Domine, veniam praebe ei et parentibus eius. Quicumque aliquid dixerit, ei similia (eveniant) a Domino, -laus ei !- merces unicuique in operibus eius. Petimus a Domino, -laudamus eum !- misericordiam et veniam per precationem Dominae, Dominae Virginis, Dominae Mariae Virginis, et s. Marci apostoli nec non universalitatis martyrum et sanctorum. Amen, amen, amen. Scriptum est primo (die) mensis bābah (anno) martyrum 1170 (=22 sept. 1453 Chr.)". F. 112r : الله كافى من توكل عليه "Deus sufficit illi qui confidit in eum" et verba Nihil Deest. Nota possessionis recentioris in f. 203v : Collegij Neophyt(arum) ac Transmarinor(um) Rom(ani). Notae codicis manu Abrahami Ecchellensis N. 107 et Fausti Naironis, ut vid. : N.° 15 in summo f. 4 ; in f. 1r: 15 Vat. et 22 arabo ; in f. autem 203v manu saec. XVIII : Epistolae S. Pauli et | Act. Apost. | 22. Arabo. In f. Ir a glutinator praemisso : 15 Vat. | nov. XXII, dein : Cod. XXII fol. 201. | Epistolae Pauli una cum | Epistolis Catholicis, et Actis | Apostolorum. anno Chri|sti 1288. | Antonius Assemani 1784. F. Iv vac.
In dorso tegumenti membranacei auro impressae sunt tesserae gentiliciae Pii IX et Arab, in schedula autem corii rubri nota Vat. | 22. |