Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 155602
General information
Shelfmark Vat.ar.513

Description
Locus Paléographie - Codicologie
General note Codex charactere nasḫī exaratus. Notae foliorum numerales copticae lineola flexuosa superposita conspiciuntur in foliis Ir (β΄) - 18r (κ΄). Unica fasciucli nota, i. e. secundi cernitur in ang. sup. ext. f. 9r (ια΄) : كراس تا/نى. Manus autem recentior quiniones in marg. inf. medio primae cuiusque fasciculi paginae litteris latinis maioribus iuxta alphabetae seriem signavit, scil. B (f. 9r) - Q (f. 149r). Capita et sectiones epistolarum non semper sunt indicata, pluries vero ad ea inserenda spatia vacua a librario relicta. Stichi Eusebiani sive sectiones minores et testimonia biblica litteris numericis copticis in marg. annotata inveniuntur ad quasdam partes epistolarum ad Romanos ff. 1r-8r. 12v-17r, et ad Hebraeos ff. 140r-143r. Manus recentior versus vulgatae latinae in marg. ff. 1r. 2v. 3r, et caput 3 in f. 3v notavit. In ang. inf. int. foliorum aversorum custodes leguntur. Tituli et signa interpunctionis, sed haec non in omnibus paginis, rubro sunt scripta, et littera ك, raro vero aliae litterae hic illic minio tactae. Notae codicis in f. Ir summo et f. 161v imo : 513. Arabo. In ang. sup. ext. f. 1r sigillum cum cruce et litteris M S impressum habetur. In sectura superiore nota K. I. 58 atramento inscriptum. Ff. 29v. 162r-163r vacua. In tegumenti membranacei dorso tesserae gentiliceae Pii IX et Iohannis Baptistae card. bibliothecarii, etiam nota Vat. | 513 in schedula rubra e corio agglutinata, infra Arab. auro impressae.

Hypertextual links
ShelfmarkVat.ar.513