Manuscripts Catalogue
<<<

Result(s): 130
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 >>

You can display a brief or a full description of the selected records found
Show the selected records Show the records found

Vat.ar.19
1) Evangeliarium ad usum Syrorum Iacobitarum, in quo lectiones per totum annum ita distributae sunt, ut singulis diebus plerumque tres assignantur, una scilicet ad vesperas legenda (عشية , raro ليلة "nocte"), altera mane (الغداة), tertia intra missam. Textus, quem Ignatius Guidi illustravit, "Le traduzioni degli Evangelii...", pp. 15 sq., textum Matth. 1, 18-25 e ff. 24v sq. iuris publici faciens, quemque declaravit translationem esse simplicis syriacae cum mutationibus e versione Alexandrina vulgata, re vera triplicem indolem demonstrat. Lectiones enim pleraeque pešittā syriacam sequuntur, sed aliae heracleensem, quarum paucae tantum titulum حرقليا "heracleensis" praebent (cf. ff. 23v. 29r. 47. 245v). Diversatem textus saepius indicant translationes nominum, ut المخلص pro الصفا, يشوع pro شمعون vel ابن ابا, بطرس pro برابا etc., nec non praesentia eiusdem pericopes bis in eodem die. Aliae tandem lectiones, nec tantum in maiori hebdomade, textum cuiusdam harmoniae praebent, quae nec Tatianea est nec plane illa ex heracleensibus codicibus syriacis, quam illustrarunt Georgius A. Barton et Iohannes H. Spoer, "Traces of the Diatessaron of Tatian in Heraclean Syriac lectionaries", in ephemeride Journal of Biblical Literature, vol. 24 (1915), pp. 179-195. Non nullae es istis lectionibus titulum hebent مجموع "mixtum", omnes vero facile distinguuntur, cum nomina evangelistarum ante quodcumque elementum etiam brevissum constanter indicentur. Tituli lectionum continuo cum textu scripti sunt, notae vero capitum numericae in margine externo signis cursivis copticis, praeterquam in ff. 202v-248r, ubi post titulum in textu insertae exstant, et in ff. 48 sq. quae librarius ipse in locum folii unius suffecit. Enarratio codicis syriaci eiusdem generis, Sachau 322, reperitur apud Eduardum Sachau, "Die Handschriften-Verzeichnisse der kgl. Bibliothek zu Berlin", Bd. 23, Verzeichniss der syrischen Hss., Berolini, 1899, pp. 32-42. Facies codicis circa an. 1317-8 (Gr. 1630, cf. f. 11v) mutata est, cum iteratae sunt notae capitum litteris esṭrangēlā transverse scriptis, praemissa littera "caput", cumque paulo post tabula CCCXXV lectionum in ff. 2v-10v scripta est et notae lectionum in marg. ext. additae sunt litteris esṭrangēlā crassioribus pigmento caeruleo (inde a f. 93 atramento correctae). Tabulae accedunt (ff. 10v-11v) praefatiunculae paegyricae in evangelia IV sententiis similiter desinentibus distinctae, quarum binae ad evangelistas Matthaeum et Lucam spectant, singulae ad Marcum et Iohannem. Inc. prima praefatiuncula : مقدمة الانجيل لمتى. ان اول ما تطهر به القلوب من الادناس. وصحفحت بوعضه (بوعضه) وادابه ذنوب الناس..... ديوان مفيد الحياة ويورة (نورة) النجاة "Praefatio in evangelium Matthaei. Primum, quo purificantur corda a squaloribus, et modo monitionis et eruditionis condonantur delicta hominum ... est liber ad vitam utilis et flos redemptionis". 1227 (Gr. 1539)
2) 13v-14v:
3) 14v-15v:
4) 15v-17v:
5) 17r-20r:
6) 20r-21v:
7) 21v-22v:
8) 22v-23r:
9) 23v-25r:
10) 25r-28v:


You can display a brief or a full description of the selected records found
Show the selected records Show the records found


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 >>