Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 115216
General information
Shelfmark Vat.ar.5

Description
Locus Paléographie - Codicologie
General note Codex charactere maġribī i. e. occidentali signis vocalium appositis exaratus est. Ff. 1. 4-7. 11. 12. 124. 129-132 loco excisorum manu recentiore suppleta, ff. 130v et 131r vacua. Multa alia folia blattis absumpta ex parte refecta sunt frustulis chartae agglutinatis. Tituli argumentaque psalmotum, atque initia latina minio scripta. Litteris deauratis in f. 116v exscriptus est titulus psalmi 130. Eadem quae textum hebraicum inseruit manus in f. 132r "capitum septem psalterii" indicem adiunxit, quem manus recentior in f. 131v repetiit. I 1r notula possessionis arabice et hebraice litteris tamen hebraicis: (sic) מלך למאיר ב״ר יצתק נ״ע ןֹ נייאן נפעה אלה "Possessio Me'īr filii R. Isaac, -requies eius sit in paradiso !- filii Gayyān, - Deus eum adiuvet!". F. 132v alphabetum hebraicum ter scriptum litteris rabbinicis, sententiam lingua hispanica, et duas ratiunculas numeris occidentalibus quae ad comptum an. 1467 (Adler male 1462) referuntur. Praeterae in f. 1r: = Cod: V f. 130 = | Psalmi Davidis CL Cufico charactere | Seculo Chr. XII. descriptus | Antonius Assemanus | 1874. In f. 1r et 132v igillum bibliothecae Nationalis Parisiensis minio impressum. In operculis integumenti e corio rubro confecti et in dorso ornamenta auro impressa sunt, praeterae in dorso summo conspicitur scutum Gregorii XVI et nota 5, in imo scutum Aloysii Lambruschini card. bibliothecarii.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.5