Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 115404
General information
Shelfmark Vat.ar.8

Description
Locus Paléographie - Codicologie
Other name Kircher, Athanasius, S.I., 1602-1680, dedicatee
General note Codex efficitur foliis, quorum colores varii sunt, videlicet albus, croceus, silaceus, roseus, ruber, caeruleus, viridis. Decem fasciculi sunt, quorum sunt, quorum primus, sextus et nonus quaterniones, secundus, septimus et ultimus seniones, ceteri quiniones. Extra fasciculos extant ff. I et pagina int. operculi anterioris, 8. 31. 32; resecta sunt folia unum post f. 97 sine textus detrimento et alterum post f. 4, quod videtur titulum continuisse. Codex pereleganter descriptus, litteris minutis in columella latina, dicitur in dedicatione (f. 4v) ab Athanasio Kircher exaratus: Serenissimae Christinae Reginae Sueonum etc. | Hoc Psalterium Arabico-latinum | unicum suae erga Regiam Ma|iestatem devitionis | τεκμήριον | offert humiliter | Athanasius Kircherius eiusdem Scriptor | et Interpres. Sed scripturam codicis toto caelo differre a scriptura Athanasii Kircher, qui forsitan in codice scripsit tantum paradigmata f. Ir et dedicacionem, re scimus e collatione epistolarum, quae penes nos exstant in cod. Urb. lat. 1629. Codicem ad ultimos annos saeculi XVI vel ad primos saeculi XVII pertinere demonstrant tum characteres scripturae, tum officinarum chartariarum signa, quae tantum in chartis ann. 1550-1600 inveniuntur secundum Carolum Briquet, "Les filigranes" ... Ex his dignoscuntur cruces latinae in scuto inscriptae, fere ut nn. 5692 et 5667. 5697 (litt. ARA infrascriptis extra scutum); peregrinus circulo inscriptus, cf. nn. 7586. 5690 (litt. GGA infra positis); angelus cum cruce superimposita, cf. nn. 618-621; angelus in circulo, trifolio superposito, cf. nn. 520-525. 554. 558. 559, vel anchora cum trifolio, cf. 567. Interpunctionis signa in columella arabica minio picta. In ang. sup. ext. pag. int. operculi anterioris كتاب مزامير "Liber psalmorum" hematita lapide, "Psalterium Arabico-latinum interprete Athan. Kirchero", et manu Laurentii Zaccagni : "Ex Bibliotheca Regio-Alexandrina"; in media pagina: Vat. 182 | n. VIII. In schedula ibidem agglutinata: Cod. VIII fol. 101 | manu P. Athanasii Kirkerii | descriptus. | Psalmi Davidis. | Diversae Preces. | Antonius Assemanus 1784. In ang. ext. sup. paginae internae operculi posterioris signum hematita lapide exaratum, quo Aterpiae notati sunt an. 1656 codices Reginenses Petaviorum collectionibus extranei. Ff. Iv. 3v. 92v-100r vacua. Teguentum flexibile ex charta fusca ornamenta in operculis et in dorso nota 8. auro impressa. Praeterea in imo dorso conspiciuntur fragmenta schedulae in qua legitur nota, cuius collectionis nescimus IV | 12; in summo autem dorso legitur nota atramento scripta, qua codex primum Romae signatus est inter codices Reginenses, 882, cf. Bernardum de Montfaucon, "Bibliotheca bibliothecarum manuscriptorum nova", t. I, Parisiis, 1736, p. 32, ubi notula secunda paginae internae operculi anterioris refertur.

Hypertextual links
ShelfmarkVat.ar.8
Other author/nameKircher, Athanasius, S.I., 1602-1680