Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 115493
General information
Shelfmark Vat.ar.13

Description
Locus 87v-179v
General note S. Pauli epistolae, quibus singulis ad calcem annectuntur epilogi praesertim ex Euthalio de locis, ubi epistolae scriptae erant, de iis qui illas exarabant seu reddebant, de numeris lectionum, capitum, testimoniorum et versuum (στίχοί, ρήματα), quois graece facile reperies in apparatu critico editionis octavae maioris Tischendorfianae. Haud raro monita pro usu liturgico graece in marginibus summis atramento scripta sunt, ut in parte priore, quibus tamen quasi semper addita sunt prima lectionum verba. Initium et finis lectionum verbis άρχ(ή) et τέλ(ος) in textu aut in marginibus notantur. Textum Gal. 2, 1-3, I Tim. 3, 14-16 et Philem. habes apud I. Aug. Scholz, op. laud., pp. 122-124

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.13