Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 115495
General information
Shelfmark Vat.ar.13

Description
Locus Paléographie - Codicologie
General note Codex e duabus partibus efficitur, quae eodem tempoe in eodem scriptorio earatae sunt illo charactere ad cuficum accedente, quo monachi s. Sabbae et Mare mortuum et s. Catharinae in monte Sinai saec. IX et X in. usi sunt. Prioris partis, quae psalterium evangeliaque continebat, folia tantum manent 1-86, e quibus 1-6 alt. manu sed eodem charactere fere eodem tempore exarata et 7-14. 47-54 nasḫī litteris pereleganter descripta saec., ut vid., XI suffecta sunt. Praeterae, huius partis folia primigenia non unius librarii sunt, cum ff. 64v-74r evidenter aliam manum demonstrent et in quibusdam paginis ductus litterarum valde sit dissimilis, cf. ex. gr. f. 77v, quod duabus manibus diceres scriptum. Diversitatem librariorum innuit quoque modus diversus quo paginae implentur, cum spatium ad scripturam recipiendam stylo ferreo ex parte carnis constanter definitum sit. Partem posteriorem, ubi spatium scripturae eodem modo ac in priore limitatur, efficiunt ff. 87-179, sublatis foliis quae Actus apostolorum epistolasque catholicas continebant. Corrector librarii coaevus qui in ambabus partibus verba et sententias inter lineas vel in marginibus scripsit, in imo margine ultimae paginae unius cuiusque fasciculi (in prima fasc. V) notam apposuit عورض وصح "recognitum est et rectum" ( in f. 30v وصح [sic] علوص ). Corrector vero ff. 7-14. 47-54 per transversum scripsit in ang. inf. int. ff. 14v 54v قوبل "collatum est". Omnes fasciculi, praeter suppletos, notas ιά-νά exhibent in scriptura unciali inclinata saec. IX-X adpictas in ang. inf. int. primae paginae et in ang. sup. ext. ultimae. Eiusdem temporis notae η'-ιζ' exstant in ang. sup. ext. primae paginae unius cuiusque fasciculi partis posterioris, duobus ultimis exceptis. Ex his graecis notis dignoscitur compositio partium, quarum prior fqsciculis 1-10. 15. 16. 20. 22-32 defrauda est, posterior verso fasciculis 1-7. Notae arabicae حادى عشر - ثانى , quae conspiciuntur in ang. sup. ext. primae paginae fasciculorum 2-10, post additionem fasciculorum suppletorum scriptae sunt, ante tamen deperditionem unius fasciculi inter ff. 54 et 55, cum evangelia seorsum exsisterent. Interpunctionis signo usi sunt librarii partis posterioris foliorumque primigeniorum partis prioris, exceptis ff. 65r-74v, lineolis binis nigris, super quas rubricator pinxit puncta quattuor vel rarius quinque in parte posteriore. Hic tamen neglexit ff. 15v-38v. 45v-46v. 57r-64v. 84r-86v, ubi lineolae nigrae solae manent. Librarius ff. 65r-74v circulos binos nigros et rubros alternatim inscritpos posuit, et quandoque punctum addidit in centro. In ff. suppletis 1-6 puncta nigra quattuor conspiciuntur, vel lineolae duae, vel etiam lineolae et puncta ; in ff. 7-14. 47-54 punctum scriptum est nigrum in circulo aperto, unico ductu. Tituli graeci in parte priore frequenter additi sunt atramento in marginibus summis, praesertim primae paginae fasciculorum, et in imis ultimae : κατ(ά) ματθ(αιον), κατ(ά) Μάρκον, Λονκαν. In parte posteriore tituli minio scripti sunt in margine summo primae paginae fasciculorum eadem manu, quae titulos in principio epistolarum posuit, ex. gr.: (f. 95r) Πάύλον προς Ρωμαίονς ; in f. 87r, quod vacuum est ante initium epistolarum : † Πανλον τού άγ(ίον) άποστόλ(ός) πρ(ος) ΄Ρω(μαίονς). Tituli et epilogi in parte posteriore minio depicti, necnon in ambabus partibus cruculae quae raro tamen initia lectionum signant. F. 179r subscriptio librarii, qui partem posteriorem exaravit : الكر لله المعين على الجير السابغ نعمأوه على عباده المشد (مرشد) رسوله وسليحه بقوة جبروته الذى اعان وسلم عبده نسطاس بن ليون بن ابى الوليد الضعيف "Gratias Deo adiutori pro bono, cuius gratiae super servos ipsius expanduntur, qui confirmavit apostolum suum et discipulum suum per virtutem omnipotentiae suae, qui adiuvit et custodivit servum suum humilem Anastasium (Nasṭās, Mai perperam Iustus), filium Leonis, filii Abū 'l-Walīd". F. 179v habetur subscriptio altera versibus graecis expressa, quam primus retulit I. M. Augustinus Scholz, op. laud., p. 126, deinde Ignatius Guidi, loc. laud., p. 8: Βίβλος γάρ είμι εύκλεή[ς...] | καρπούς έχουσα ένθέυς ζψ[ης] | Δαυείδ τε πρϖτον άκριβη ψαλμ(ω suprascr.)δία(ν) | κεύαγγελιστϖν τάς Φάσεις τώτ τεττάρω(ν) | πράξεις δέ καυθις τώτ σοΦϖνάποστόλω(ν) | σύν καθολικαίς έπτά τας σεβασμίαις | κέπιστολας δίς έπτά παύλου έγκρίτου | Φέρονσα πιστού Δανιήλ Φιλεντόλου | γόνου τελούντος Γαβριήλ ϕιοκάλου | λαμρας έμίης αντε ου της πατρίδος | ονπερ λυτρωσαι χριστέ τϖν πάντων αναξ | της δυσμενώδους καί κακης άμαρτίας | καταξιών τε της άνω κληρουχίας | ζωης άλίκτου καί τρυϕής αίωνίου |λιταις πανάγνου κάτρεκους θεητόκον (sic) | του προδρόμου τε καί σοϕϖν άποστόλων | καί τού χορού (τε litt. minutis infrascript.) τϖς άγίων μαρτύρω(ν) | άμήν ββοάτω τάξις ή ούρανία. Nomen additur cryptographice, litteris minusculis graecis saec. forsitan XIII interpretatum: εζαθϕβυ(ε litt. minutis infrascript.) ɢαɢπβαχπλχςɢθπλνλχ† | έγάϕη χειρί κηρύκου διακόνου. In ang. inf. int. f. 46v scripta est notula ante suffectionem ff. 7-14. 47-54: هذا ساقط الى اخره وهو خمس قوائم "Desideratur usque ad finem eius (evangelii) et supersunt quinque (fasciculi)". Sigillum bibliothecae Nationalis Parisiensis in ff. 1r et 179v minio impressum. Integumentum e corio rubro recens refectum in operculis praebet lineas, in dorso autem notam 13, signa gentilicia familiae Albani, i. e. Clementis XI, trimontium et stellam sex radiorum, nec non stemma Benedicti Pamphili card. bibliothecarii auro impressa.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.13