Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 115498
General information
Shelfmark Vat.ar.14

Description
Locus Paléographie - Codicologie
General note Codex charactere nasḫī nitide exaratus constabat quinionibus XIII, e quibus perierunt primus, folia extrema secundi, secundum et ultimum ultimi. Ad lacunam in principio supplendam folia octo posita sunt, quae officinae chartariae signum praebent, manum scilicet cum stellula vel flora, num. 11159 Caroli Briquet vale similem. Notatur in ang. sup. ext. Paginae rectae folium primum unius cuiusque fasciculi nomine numerali (f. 17 = ثالثة) et sextum lineola flexuosa ad bibliopegi commoditatem appicta. In ultima cuiusque fasciculi pagina ima inest nota collationis : بلغ مقابلة , inde a f. 76v minio scripta. Correctiones autem textus saepe in margine nota صح signantur. In summis paginis aversis الانجيل « evangelium » (المقدس « Sanctum » add. Inde a f. v), in rectis vero nomina evangelistarum scripta sunt usque ad f. 16r et in ff.118r-123r a librario qui ff. 1-8v exaravit. Capitum numeri, evangelistarum nomina et interpunctionis signa miniata. Ad lacunas indicandas alt. Manu scriptum est in ang. inf. int. F. 17r et in sup. int. F. 117v هاهنا نقس ورقة (Ciasca perperam ليس). F. 123r clausula finalis librarii : تم بمعونة الله الانجيل المقدس الذى جمعه ططيانوس من الانجيل الاربعة المعروف بدذياطاسارون والحمد لله كما هو اهله ووليه وله المجد دايماً « Explicit Deo favente evangelium sacrosanctum, quod ex quattuor evangeliis collegit Tatianus, sub nomine diatessaron vulgo clarum. Et laus Deo, sicut eum decet quaque ipse dignus est ; illi gloria in aeternum ! ». F. Ir : Assem 1. | nov. XIV ; dein : Cod. XIV. Fol. 123. | Auctore Tatiano, scriptus saeculo | Christi XII. | Diatessaron, seu Collectio quatuor | Evangeliorum in unum. | Antonius Assemanus 1784. F. 1r nota possessionis latina tam foede cancellata, ut vix quaedam litterae legi possint. Quaedem folia madore vel tineis laesa frustulis chartae agglutinatis refecta sunt, vel potius deturpata. Tegumentum membranaceum, cuius in dorso exstat nota 14. auro impressa.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.14