Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 117237
General information
Shelfmark Vat.ar.32

Description
Locus 1r-24r
Title هذه وصية سيدنا يسوع المسيح لتلميذه بطرس وبطرس اوصل لقليميوس عن ملك ولد الذيب وخلاص المومنين من يدهم من العبودية وكم مدة ملكهم فى الارض وخلاصهم منهم "Hoc est testamentum Domini nostri Iesu Christi ad suum discipulum Petrum, quod Petrus Clementi tradidit, de imperio posteritatis lupi deque redemptione fidelium ex eorum manibus, ex servitute ; quamdiu et quomodo imperium eorum super terram duraturum sit ac quomodo redemptio (fidelium) ex illis futura sit"
Incipit فقال لى انا بطرس سيدى ايسوع المسيح اذ قد جيت الى هاهنا الى ذلك فانا اخبرك جميع ما يكون من احوال اولاد الذيب ومن ابتدا الى اخره واعرفك اسما ملوكهم وما يحدث بهم ..... ويكون ظهور الراعى فى سنة تسع ماية ثلاثة وعشرون من سنين الاسكندر ملك الجبا()رة "Et dixit mihi, Petro, Dominus meus Iesus Christus : Cum hucusque veneris, ego tibi indicabo omnes res posteritatis lupi, quae evenient, easque ab initio imperii eius usque ad finem, et certiorem te faciam de nominibus regum eorum, et quae his contingent ..... et manifestatio principis erit anno nongentesimo vicesimo tertio Alexandri, regis potentium"
General note Excerpta e libris V. VI. VII collectionis pseudo-clementinae, i. e. Testamenti D. N. I. C. ad Petrum seu Petri apocalypseos per Clementem, quae, arabice communius كتاب المجال "liber voluminum" dicta, in cod. Vat. ar. 165 fine mutila reperitur sub titulo كتاب الفوائد "liber utilitatem". Huius operis, nondum ad artis criticae regulas editi, maior pars e codice caršunico Mingana Syr. 70, ff. 53v-187r, sat incommode almi solis lumine ann. 1929-1930 producta est, addita anglica translatione vel tantum analysi breviori, in ephemeride "Bulletin of the John Rylands Library" et denuo impressa in "Woodbrooke Studies", t. III, Cantabrigiae, 1931, pp. 93-449. Titulus hic habetur : هذه وصية سيدنا يسوع المسيح لتلميذه بطرس وبطرس اوصل لقليميوس عن ملك ولد الذيب وخلاص المومنين من يدهم من العبودية وكم مدة ملكهم فى الارض وخلاصهم منهم "Hoc est testamentum Domini nostri Iesu Christi ad suum discipulum Petrum, quod Petrus Clementi tradidit, de imperio posteritatis lupi deque redemptione fidelium ex eorum manibus, ex servitute ; quamdiu et quomodo imprerium eorum super terram duraturum sit ac quomodo redemptio (fidelium) ex illis futura sit". Ff. 1r-15r, lin. 13 continent epitomen textus codicis Vat. ar. 165, f. 52v, lin. 2-f. 67v, lin. 14. Ff. 15r, lin. 14-f. 18r, lin. 2, ex eodem codice, f. 38v lin. 7-f. 40r. Ff. 18r-23v excerpta e ff. 77v-81v, ordine mutato. Inc. : فقال لى انا بطرس سيدى ايسوع المسيح اذ قد جيت الى هاهنا الى ذلك فانا اخبرك جميع ما يكون من احوال اولاد الذيب ومن ابتدا الى اخره واعرفك اسما ملوكهم وما يحدث بهم ..... ويكون ظهور الراعى فى سنة تسع ماية ثلاثة وعشرون من سنين الاسكندر ملك الجبا()رة "Et dixit mihi, Petro, Dominus meus Iesus Christus : Cum hucusque veneris, ego tibi indicabo omnes res posteritatis lupi, quae evenient, easque ab initio imperii eius usque ad finem, et certiorem te faciam de nominibus regum eorum, et quae his contingent ..... et manifestatio principis erit anno nongentesimo vicesimo tertio Alexandri, regis potentium" ; cf. "Woodbrooke Studies", t. III, p. 250. Conclusio (f. 23v), ut vid., ex ultimis verbis collectionis, ibid., p. 406 : ثم انى انا اقليموس الصغير كاهن مدينة رومية العظما واول من اخد كهنوت من راس الكهنة مار بطرس كتبت ذلك وخزنت هذه الاسرار فى كتب ثمانية والشرايع والسنن التى علمنى اياها معلمى بطرس راس التلاميذ الامانة الصحيحة يجب للمومنين "Deinde ego humilis Clemens, presbyter urbis Romae magnae et primus, qui sacerdotium a principe sacerdotum Mār Petro recepi, hoc conscripsi haecque mysteria condidi in libris octo ; leges vero et statuta, de quibus magister meus Petrus princeps discipulorum me instruxit quae fides vera sunt, oportet ut serventur pro credentibus...". Sequuntur (f. 24v) post librarii subscriptionem, quae infra in syllabam ارى desinunt, inc. : اسامى الرسل الكبار الاطهار الامباركين الاول, يا سائلى عن زمرة الابرارى, اعنى الحوارين رسل البارى, اولهم بطرس وبولوص ثانيا "Nomina apostolorum magnorum purorum benedictorum. Primum. O qui me interrogas de caterva iustorum, discipulos dico, apostolos Creatoris : Primus eorum Petrus, secundus Paulus". Proverbia quinque inc. : قيل الغضب من ثلاثة من الناس فقير متكبر غنى كذاب وشيخ جاهل "Dictum est : ira e tribus hominum (generibus provenit), e paupere superbo, e divite mendace, e sene fatuo (Eccli. 25, 3 sq.)...".

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.32