Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 117287
General information
Shelfmark Vat.ar.32

Description
Locus 30v-32v
Incipit [post laudem Dei] قال بعض الفقها مررت ذات يوم براهب من رهبان الصين وهو صومعة له "Dixit unus doctorum : Die quodam constiti apud monachum quemdam Sinensem, qui erat in cella sua"
Explicit ثم قال الراهب الاهى وسيدى عبيدك يسالون رحمتك يا ارحم الراحمين يا رب العالمين يا مشاهد ما فى ظمايرهم يا مطلع على سرايهم لك الشكر دايماً امين "Tunc monachus : Mi Deus, inquit, et mi Domine, misericordiam tuam servi tui exorant : O misericordissime misericordium, Domine universorum, qui conspicis quae in eorum (scil. hominum) sunt mentibus, qui dignoscis secreta eorum ; gratiarum actio sit tibi semper !"
General note Collocutio eremitae cuiusdam Sinensis cum viro legisperito de via recte vivendi, inscripta : هذه قصت راهب الصين مع بعض الفقها الدين "Haec est historia monachi cuiusdam Sinensis et doctoris cuiusdam iuris religiosi", brevior tamen et incomptior quam quae e codice monasterii Dominae Salutis Šarfensi de Monte Libano deprompta in actis periodicis al-Mašriq, XXIV (1921), pp. 274-278. 334-338 legitur Isḥāq Armalah (Isaac Armalé) edita, ubi vero doctori illi nomen est Ṣāliḥ ibn ʿAdb al-Quddūs, poëta moslemicus aetatis Abbasidarum, quem tamquan haeresi Manichaeorum addictum al-Mahdī chalifa a. heg. 167 (=4 aug. 783-22 iul. 784 Ch.) capite damnavit (v. Brockelmann, "Geschichte der Arabischen Literatur", 1. Supplementband, Lugduni Batavorum, 1936, pp. 110 sq.) ; ipsa narratiuncula, qua mundanae vitae vanitas ostenditur, procul dubio fictam eamdemque a moslemico, non a christiano scriptore confectam esse neminem fugiet, etsi in codicibus tantum a christinais exaratis reperitur (cf. ex. codd. Cantabrigienses Add. 2881, 12 ; Add. 2885, 10 ; Dd. 10. 10, 8, apud Guilelmum Wright, " A Catalogue of the Syriac Manuscripts preserved in the Library of the University of Cambridge", vol. II, 1901, pp. 717. 730. 997 ; et cod. Alphonsi Mingana 88D, in "Catalogue of the Mingana Collection of Manuscripts", vol. I, Cantabrigiae, 1933, col. 221). Inc. (post laudem Dei) : قال بعض الفقها مررت ذات يوم براهب من رهبان الصين وهو صومعة له "Dixit unus doctorum : Die quodam constiti apud monachum quemdam Sinensem, qui erat in cella sua". Des. : ثم قال الراهب الاهى وسيدى عبيدك يسالون رحمتك يا ارحم الراحمين يا رب العالمين يا مشاهد ما فى ظمايرهم يا مطلع على سرايهم لك الشكر دايماً امين "Tunc monachus : Mi Deus, inquit, et mi Domine, misericordiam tuam servi tui exorant : O misericordissime misericordium, Domine universorum, qui conspicis quae in eorum (scil. hominum) sunt mentibus, qui dignoscis secreta eorum ; gratiarum actio sit tibi semper !".

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.32