Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 118154
General information
Shelfmark Vat.ar.40

Description
Locus Paléographie - Codicologie
General note Codex charactere nasḫī exaratus, atramento nunc flavescenti, constat fasciculi XX, quorum primus et tertius primum folium perdiderunt, paenultimus et ultimus ultimum. Quaterniones 1. 2, qui praefationem et indicem continent sine notis a librario relicti sunt, nunc tamen f. 8 notatur litt. B ; quiniones vero XVII et ternio, qui textum comprehendunt, notati sunt prima manu nominibus numericis arabicis in ang. sup. ext. cuiuslibet primae paginae, sed marginibus crudeliter resectis a glutinatore una sola nota certo restituitur, ثالثة عشرة ="tredecim", in f. 134. Aliarum notarum exigua vestigia tantum habentur, quae tamen propositam distributionem confirmant. Mediae paginae singulorum fasciculorum (3v-4r, 11v-12r etc.) lineolis sinuatis distinguuntur, quae in ang. inf. ext. paginarum aversarum exstant et in ang. sup. ext. paginarum rectarum, iuxta morem codicum copticorum in commodum glutinatoris alt. manu exaratae. Manus librario paululum posterior, ut vid., atramento folia signavit β΄ (f. 1) - σπθ΄ (f. 187) in ang. sup. ext. paginarum rectarum notis numericis copticis cursivis et in paraeneseon indice iuxta titulos rettulit notas foliorum, quibus inveniuntur. Ordo foliorum, qui fasciculo decimo sexto post decimum tertium translato turbatus erat, nuperrime correctus est novaeque notae mechanice impressae in ang. inf. ext. paginarum rectarum. Tituli sunt descripti litteris maioribus rubris, in indice autem nigris. Littera س signo muhmilah distinguitur ; littera ة punctis diacriticis instruitur tantum in statu constructo. Loco litterae ذ scribitur non semel د. Manus recentior textui foliorum 1v-4r signa vocalium addidit. Nota collationis قوبل "collatum est" in ang. inf. ext. f. 51r. Notae lectorum vel possessorum (f. 1r) : بسم الله الخالق الحى الناطق | (طالع فى هذا المتضمن / الكتاب المتطمن) | طالع فى هذا الكتاب المتضمن | المواعظ (=المواعض) المذكورة فيه ادامها الله غفرانه | طالع بنى المعمودية هو العبد الفقير الخقير المدعى بالفقر والتقصير احقر عبيد الله وادناهم | رفاييل بن جرجس الشهير بالفشن يسال ويتضرع | لكلمن وقف على هذه الاحرف يدعى له بمغفرة | الخطايا والذنوب والسيد المسيح صاحب | كنوز الرحمة يعوضه عوض الواحد | ثلاثين وستون وماية كما ذا | فى الانجيل المقدس | فى تاريخ ١٥ رمضان "In nomine Dei, Conditoris, Vivi, Rationalis. Legit in hoc libro qui complectitur admonitiones in eo memoratas - Deus extendat veniam suam filiis baptismatis - servus miser et pauper, qui miseriam (suam) atque inertiam fatetur, pauperrimus et vilissimus servorum Dei, Raphael, filius Georgii, cognominati al-Fašan (?). Rogat et implorat omnes, quicunque has litteras legerint, ut sibi veniam peccatorum delictorumque exorent et Dominus Christus, possidens thesauros misericordiae, retribuet ei retributionem unius triginta, sexaginta et centum, sicut extat in evangelio sancto. Die 15 (mensis) ramaḍān... (nota anni satis non discernitur)". Initium cuiusdam invocationis يا رب "o Domine" in ang. inf. ext. f. 23r, aliis verbis resectis. F. 52v : انتقل الى رفاييل ابن القمص جرجس ابن رفاييل | خادم بيعة (=بيعت) الشهيد العظيم مر قوريوس | صلواته تكون معنا امين امين امين امين | رفاييل "Transiit (hic liber) in possessionem Raphaelis, filii hegumeni Georgii, filii Raphaelis, ministri ecclesiae martyris magni Mercurii cuius preces sint nobiscum. Amen (quater). Raphael". Notula fere eadem in f. 99r : ملك رفاييل "Possessio Raphaelis" F. 142r : انتقل من يد جرجس ابن القمص يوحنا | الى يد رفاييل ابن القمص جرجس | خادم بيعة (=بيعت) الشهيد العظيم مر قوريوس | صلواته معنا | امين | رفاييل "Transiit e manu Georgii filii hegumeni Iohannis, in manum Raphaelis, filii hegumeni Georgii, ministri ecclesiae martyris magni Mercurii, cuius preces sint nobiscum. Amen. Raphael". In f. 187 r imo : ملك يعقوب ابن جرجس الفشن "Possessio Iacobi, filii Georgii al-Fašan (?)". Manus recentior in f. Ir summo titulum inscripsit : كتاب مواعظ تعاليم روحانية "Liber admonitionum doctrinarum spiritualim" infra, evanide : ملك يعقوب ابن جرجس "Possessio Iacobi, filii Georgii". Aliae notae ibidem : 47. S. Cong. | nov. XL. manu Iosephi S. Assemani ; deinde XL | Cod. in (fol. p[arvo] cancell. et 4 suprascr.) bombyc. fol. 187. | arabice exaratus continet | S. Ioh. Chrysostomi Homilias | in expositionem Evangelii | Matthaei quibus utuntur | Coptitae in divinis officiis. | Is Codex ad XIV. Christi seculum videtur recensendus. | Antonius Assemani | 1785. Ff. Iv et 183r.v pro folio amisso recens adiunctum vac. Integumentum ut in cod. 39 praeter notam 40. Titulus atramento scriptus in acie sup. foliorum : مواعظ "Paraeneses".

Hypertextual links
ShelfmarkVat.ar.40