Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 124657
General information
Shelfmark Vat.ar.57

Description
Locus 37
General note [Addimenta] In pagina recta folii 37, codici primitus alieni, exarati sunt alia manu tituli duo calamoque currenti et sine punctis diacriticis. Titulus prior : ميمر قاله انبا هرياقوس اسقف مدينة البهنسا لاجل مجى ربنا يسوع المسيح الى كوره مصر الى هذا البيت الصغير بجبل القوصية قسقام وامه العذرى ويوسف وصلومى لما انفق له زيارة هذا البيت المقدس وصحبته اراخنة مدينته وجمع عظيم من مدينة الاخميم وانصنا ومن مدينة اسيوط واعمالها وكان انطونيوس القسيس اب الرهبان فى ذلك الزمان وكان عددهم ماية وتوما قيم لهذا البيت المقدس "Sermo auctore Anba Cyriaco (Hariyāqūs), episcopo civitatis al-Bahnasā, de adventu D. N. I. Ch. in terram Aegypti et in hanc domum parvam, sitam ad montem al-Qūṣiyah Qusqām, eiusque matris Virginis et Ioseph et Salomae. Quem sermonem habuit illo die quo ad hanc sacram domum convenit eumque comitati sunt archontes civitatis ipsius (Cyriaci) ac magna hominum copia e civitate el-Aḫmīm et Anṣinā et e civitate Asyūṭ eiusque ditionibus. Eodem tempore floruit Antonius acerdos, pater monachorum quorum numerus erat centum, Thomas autem fuit illi sacrae domui praefectus" ; cf. de hoc sermone P. Dib, "Deux discours de Cyriaque, évêque de Behnésa, sur la fuite en Egypte", in ephemeride 'Revue de l'Orient chrétien', t. 15, Lutetia Parisiorum, 191, pp. 157-161, necnon textum iuris publici redditum in كتاب ميامير , 1902, pp. 73-81, et 1927, pp. 106-118. In imo margine, ex transverso, titulus alter : ميمر قاله انبا كيرلس بطرك ايروشليم لمجد وكرامة سيدتنا والدة الله مرتمريم فى يوم صعودها المقدس الحادى عشر من مسرى "Sermo quem Anbā Cyrillus, patriarcha Hierosolymitanus, habuit ad gloriam et honorem Dominae nostrae, Genetricis Dei Mariae die eius ascensionis sacro, die 11 mensis misrā" ; est forsitan eadem homilia quae exstat typis impressa ibid., 1902, pp. 169-176, et 1927, pp. 248-260, sub nomine Cyrilli Alexandrini, ad diem 16 mensis misrā.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.57