Description |
Other name
| Acciaiuoli, Alessandro, 1545-1601, owner |
Other name
| Strozzi, Carlo, 1587-1670, owner |
General note
| Codex miscellaneus tribus constans libris in unum conpactis (libellus I, ff. 1-74; lib. II, ff. 75-86; lib. III, ff. 87-193). |
General note
| Libelli I fasciculus primus (binio), qui primo obtutu postea additus videtur, sed iam initio libelli I ceteris fasciculis (quinionibus) coniunctus est; quod demonstrant: 1) officinae chartariae insigne (cfr. notam "Filigrane" s. v. "flos"), 2) Libanii hypothesis ad or. de corona, quae insequitur, in ff. 3v-4v descripta (binionis ff. 3-4); quae hypothesis, etsi saec. ruente XVI exarata, tamen ipsum binionem ad codicem nostrum pertinere indicat, 3) libri nota ".n. 31." in f. 1r (bin. f. 1), quae librum tribuit Alexandro Acciaiuoli, inl. familiae Florentinae viro saec. XV-XVI. |
General note
| F. 1r ad oram sup. mediam et manu, ut videtur, <Alexandri Acciaiuoli> ".n. 31.", quo numero codex noster saec. XV ex. signabatur in bybliotheca eiusdem Alexandri Acciaiuoli; "ibid. n.° 348" (ex "n.° 20"), quae nota librum saec. XVIII in. distinguebat in Bybliotheca Barberiniana (v. codd. Barb. lat. 3139 s. v. "Demosthenes" et in f. Ir. 3138 p. 71, sub eodem verbo et in f. IIr); ibid., inferius, manu saec. XIX, "Demosthenis de Corona Oratio"; f. 4r in ora inf. "Caroli strozzæ Thomę fil" (libellus I). |
General note
| F. 5r, temporis nota ϯ MCCCCLII rubro colore, sed paullo leviore calamo exarata quam operis titulus graecus supra laudatus (libellus I). |
General note
| In marg. sup. medio f. 75r numerus legitur "955", qui, eadem adpositus manu, scil. saec., ut videtur, XVI medio, notat fasciculum chartas 55-62 conplectentem in cod. Barb. gr. 133, a libelli nostri scriba, exaratum (libellus II). |
General note
| Libelli III charta 1 pro custodia ab initio, vel fere, iam addita, quod demonstrat possessionis nota A. Acciaiuoli, saec. XV ex. ipsa in charta 1r (i. e. f. 87r) adposita. |
General note
| F. 87r in superiore ora "n.° 341" (ex "n.° 26"?), qua nota codex saec. XVIII in. signabatur in Bybliotheca Barberiniana (v. cod. Barb. lat. 3139 s. v. "Hermogenes" et in f. Ir. Barb. lat. 3138, p. 118 et in f. IIr); ibid. inferius possessionis adnotatio saec. XV ex. "Alexa(n)drj acc(iaio)lj et amjco(rum). "n° 81.", ea manu exarata, quae notam ".n. 31." in f. 1r libri I codicis nostri miscellanei duxit. F. 88r ad oram inferiorem, "Caroli Strozzæ Thomę fil" (libellus III). |