Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 145783
General information
Shelfmark Vat.ar.126

Description
Locus 238r-v
General note Librarius subiungit indicem eiusdem s. Cyrilli librorum qui coptice traditi sunt praemissa annotatione quae latine reddita sufficiat : "Dicit Bašā'ir ibn Simūn as-Sayūṭī (بشاير ابن سمون/؟/ السيوطى) e cuius exemplari (hunc codicem) transcripsi illas duas epistolas se contulisse cum libro coptice exarato et sermones s. Cyrilli complexo". Sunt autem hi : Epistolae duae ad Nestorium ; epistola ad Acacium episcopum, eiusdem commentarium gravatitatem deficiens (رساله الى اكاكسيس الاسقف وتفسيره عديم الشدّ) ; epistola maior ad reges pios ; duae epistolae ad Succensum, episcopum Caesareae Isauriae (in cod. perferam الى سولصنص اسقف قساريه هصور) ; dicta e libro inscripto "Quod unus est Christus" ; (excerpta) e tomo secundo eius libri inscripti "Libri thesaurorum" ; (excerpta) e libro quo respondet Diodoro ; ex sermone undecimo commentarii in evangelium s. Iohannis ; e libro cui titulus σχόλια (ΝΕCΧOΛΙΟΝ, يسخالين, lege نسخالين) ; e commentario in sermonem decimum sectum ; e commentario in evangelium s. Matthaei. Sequuntur hae notationes : "Haec omnia comprehendit ille liber coptice exaratus quo contientur expositio Unionis. Et Bašā'ir diaconus laudatus dicit se alia quoque opera s. Cyrilli vidisse", quae sunt : Opus maius cum commentario in librum Pentateuchi secundum, coptice ; liber de iis quae in concilio Ephesino contigerunt, in quo Nestorius a sede episcopali Constantionopolitana amotus fuit, una cum Cyrilli epistolis et sermonibus ; commentarium in partem alteram libri Pentateuchi primi, coptice ; oratio in concilio Ephesino die festi Nativitatis in laudem Dominae Virginis habita. Dein additur : "Et diaconus Bašā'ir dicit se mentionem esse factutm de eius (s. Cyrilli) orationibus atque homiliis ad finem".

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.126