Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 147458
General information
Shelfmark Vat.ar.145

Description
Locus 2r-4v
General note (lacuna trium foliorum). Pars altera (القسم الثانى), fine mutila, de iis qui animae immortalitatem negant, iique sunt quidam ex Nestorianis qui animalistae (النفسانية) vocantur, et qui fore ut anime in die resurrectionis una cum corporibus reviviscant putant, porro e philosophis prioribus naturalistae, et quidam muslimici, et ex Iudaeis ii qui iustas dumtaxat animas immortales esse opinantur. De hac re in controversia cum Iudaeis Iemenitis se disputasse auctor refert et Mosi Maimonidis (موسى ابن ميمون) doctoris librum laudat lingua quidem arabica, litteris vero hebraicis conscriptum praeter bestimonia biblica tam lingua quam scriptura hebraice allata. Dicit quoque se ex hoc libro nonnulla arabice transcripsisse, testimonia autem convertere non potuisse, nec ullum invenisse qui ea arabice transferret.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.145