Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 150341
General information
Shelfmark Vat.ar.165
Date 1477 (Gr. 1789, heg. 882)
Support chart.
Height 270
Width 175
Extent I. 102
Overview Octoteuchus pseudo-clementinus, i. e. Testamentum D. N. I. Ch. ad Petrum seu Petri Apocalyspsis per Clementem, arabice communius كتاب المجالّ "Liber voluminum" dictus, fine mutilus, de cuius maioris partis editione ab Alphonso Mingana curata in "Woodbrooke Studies", vol. III, Cantabrigiae, 1931, pp. 93-449 videre habeas quae supra dicta sunt pp. 70 sq. ad cod. 32, I, 1, quo continentur excerpta. De recensione aethiopica multa disseruit et versionem eius dedit gallicam Sylvanus Grébaut, "Littérature éthiopienne pseudo-clémentine" in ephemeride 'Revue de l'Orient chrétien', t. 16, 1911, - t. 22, 1920/21 passim, t. 26, 1927/28, pp. 22-31. Cf. E. Bratke, "Zeitschrift für wissenschaftliche Theologie", t. 36, 1893, p. 462 sq. H. Duensing in "Zeitschrift für neutestam. Wissenschaft", t. 14, 1913. Carol. Conti Rossini, "Il libro dello Pseudo-Clemente e la crociata di Damietta", in ephemeride 'Rivista degli studi orientali' t. 9, 1921/23, pp. 32-35. Titulus ita exhibetur : كتاب الفوايد المنسوب الى الاب البطريرك الجليل اقليميس "Liber utilitatum attributus patri patriarchae illustri Clementi". Partes priores quatuor codice Sinaitico arab.508 sub titulo كتاب المجالّ "Liber voluminum" contentae in lucem sunt proditae a Margarita Dunlop Gibson, 'Studia Sinaitica' n. VIII. Apocrypha arabica, Londini, 1901, pp. ٥٦-١, cum versione anglica pp. 1-58, alia vero praefatione et paucis variis. Post Dei laudes et invocatione poëticas legitur hic titulus alter : نكتب بتاييد الله وحسن توفيقه تجلية كتاب الاب الفاضل العالم الطاهر القديس الماهر المعروف باقليميس تلميذ الاب الكبير ابو الابا ورييس الروسا صاحب || مفاتح مقاليد السما مار فطروس "Scribimus Deo iuvante ductuque eius benefico revelationem exhibitam in libro patris venerabilis, docti, puri, sancti, sapientis, nomine Clementis, discipuli patris magni, patris patrum, principis principum, qui obtinet claves (et) claustra coeli MārPetri...".

Description
Title كتاب الفوايد المنسوب الى الاب البطريرك الجليل اقليميس "Liber utilitatum attributus patri patriarchae illustri Clementi"

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.165