Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 151051
General information
Shelfmark Vat.ar.177

Description
Locus 1v-3v
General note Index cui hoc prooemium praemittitur : مقرفة ما يتضمنه هذا المصحف الشريف من الاقوال النافعة منا الّفه الاب العظيم يوحنا القس الدمشقى المكنى بمجرى الذهب وترجمه من اللسان اليونانى الى اللغة العربية الراهب انبا انطونى رييس دير مارى سمعان وجملتها ماية ثلثة وخمسون فصلاً واقوال اخر ذات معان شتا فاما الثلثة وخمسون فصلاً فغيبه عن الفهرسة لاختصار فصولها وايجاز معانيها واما الماية التى يتلوها فقه فهرسناها التماساً لراحة من يوثر النظر فى هذا المصحف الجليل "Notitia dissertationum utilium quas hoc volumen continet, quasque pater magnus Iohannes presbyter Damascenus cognomine Chrysorrhoae conscripsit et e lingua graeca in sermonem arabicum monachus Antonius (Anṭūnī), praepositus monasterii Mārī Simeonis translutit. Continentur centum quinquaginta capita, et aliae dissertationes cum variis argumentis. Capitum trium et quinquaginta (scil. philosophicorum) index omittitur, quia brevia sunt eorumque argumenta pressa. Centum autem capitum, quem illa sequuntur, indicem apponimus, ut sit commodus iis qui in hoc volumen conspicere cupiunt". Subsequitur index capitum centum libri de expositione fidei orthodoxae, etiam sex tractatuum, qui vero in hoc codice desiderantur. Hi sunt tituli eorum : Opusculum de fide, eiusque declaratio ; excerpta e tractatu adversus iconomachos ; de Deitate et resurrectione Iesu Christi ; de transfiguratione Iesu Christi ; adversus Nestorianos ; item adversus eosdem.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.177