Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 154904
General information
Shelfmark Vat.ar.465

Description
Locus Paléographie - Codicologie
General note Codex charactere nasḫī exaratus duabus manibus, quarum una ff. 1r-79v, altera autem non multo post ff. 80r-207v implevit, eadem nempe quae et codices 433, 449 ff. 12-17, 466 et 559 I descripsit. Sign. off. chart. In priore parte litterae ذ et ة finales sine punctis diacritices et ت pro ث scribuntur, littera س duabus lineolis superpositis distinguitur, et in foliis aversis custodes apponuntur ; tituli rubri, signa autem interpunctionis modo in ff. 1r-7v rubro picta. Invocationes breves subiungunt librarii in ff. 53r. 94v. 166r, ampliorem vero in f. 95r. Manus saec. XVIII in marg. ff. 2r-12r capita vulgatae latinae annotavit : cap. 2 - cap. 15, et in f. 207v imo hanc notulam ascripsit sequitur alius tomus opertus | corio nigro libri Josue huic connenctendus. Notae codicis variis manibus (f. Ir) : 60 | Pentateuchus | 465 | 465 Arabo. In folii 1r summi marg. ext. Collegii, in marg. int. Maronitarum. F. Iv vacuum. In tegumenti membranacei dorso summo scutum Pii IX, in schedula e corio rubro agglutinata nota Vat. | 465, infra Arab. auro impressa.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.ar.465