Description |
Locus
| 1r-544r |
Title
| Κεφάλαια, τοῦ περὶ θείων ὀνομάτων, |
Title
| Τάδε τὰ κεφάλαια περιέχει ὁ περὶ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἱεραρχίας λόγος, |
Title
| ΔΙΟΝΥΣΙΟΥ Ἀρεοπαγίτου ἐπισκόπου Ἀθηνῶν πρὸς Τιμόθεον περὶ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἱεραρχίας, |
Title
| Τάδε κεφάλαια περιέχει ὁ Περὶ μυσθικῆς θεολογίας λόγος Διονυσίου ἐπισκόπου, |
Title
| Τοῦ αὐτοῦ, ἐπιστολαί διάφοροι. |
Supplied title
| Ex scriptis Dionysii Areopagitae cum scholiis et interpretationibus S. Maximi, |
Supplied title
| De Caelesti Hierarchia, |
Supplied title
| S. Dionysii de Divinis nominibus. |
Summary
| Dionysii Areopagitae opera cum scholiis et indicibus, praemissa scriptoris nota et adiecto mnemosyno. |
General note
| Fol. 1 latine: "Incipimus igitur hunc librum describere non hab... principium neque finem: sed invenimus in Monasterio Scholae (sic) adustum (sic) Salvatoris apud Messinas (sic) tineis corrosum et carie confectum et haec folia separata ut poteramus descripsimus". Eadem graece: Ἀρχόμεθα οὖν τοῦτο τὸ βιβλίον γράφειν οὐκ εἰχον ἀρχὴν οὐδὲ γὰρ τέλος, ἀλλὰ οὖν εὕρομεν εἰς τὸ μοναστήριον τοῦ ἀκροτυρίου (sic), τὸ καιούμενον Σωτῆρος τῆς Μεσσήνης· προσοζωσμένον τε καὶ σεσωπωμένον, καὶ ταῦτα τὰ φύλλα κεχωρισμένα κατὰ γὰρ δύναμιν ἀντιγράψαμεν. Male ab interprete lecta fuere verba, ἀκρωτηρίου et καλούμενον προσοζωμενον per ἀκροτυρίου, καιούμενον προσοζωμενον. Codex incipit a verbis: Προσώπου τῆς γῆς.... quae videntur ex scriptis "Dionysii Areopagitae" cum scholiis et interpretationibus S. Maximi (conf. Opera Dionysii apud Migne "Patr. gr.", tom. 3 et 4). Fol. 3v Κεφάλαια, τοῦ περὶ θείων ὀνομάτων (seu index capitum Operis de "Divinis Nominibus"), et alia sequuntur a folio 11 ad folium 29, in quibus apparent aliqua capita valde lacunosa "de Caelesti Hierarchia" cum scholiis. Hic abrumpitur textus. Fol. 30 pars capitis IV, Operis "S. Dionysii de Divinis nominibus". Sequuntur caetera capita usque ad folium 262. Fol. 256v Τάδε τὰ κεφάλαια περιέχει ὁ περὶ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἱεραρχίας λόγος. Sequitur index. Fol. 263 ΔΙΟΝΥΣΙΟΥ Ἀρεοπαγίτου ἐπισκόπου Ἀθηνῶν πρὸς Τιμόθεον περὶ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἱεραρχίας. Fol. 410v , et sequitur index. Fol. 439 Τοῦ αὐτοῦ, ἐπιστολαί διάφοροι. |
General note
| Fol. 542r Hic refertur prolixum mnemosynon quasi versibus iambicia concinnatum, et appositum in fine codicis Messanensis. Codex dicitur scriptus anno 6721 (Christi 1213) iussu Lucae archimandritae Messanensi, ab eo qui se appellat Ἐγὼ πολίτης ἀμαθὴς περεγρῖνος. Unde coniicere quis posset nomen ei fuisse "Peregrinus", et illud πολίτης haud quidem nomen indicare, ut aliquando est apud Graecos, sed tantum Peregrinum extitisse fortasse civem Messanae. |