Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 179859
General information
Shelfmark Vat.gr.1851

Description
Locus 1r-8v
Other name Andronicus II Palaeologus, imperatore d'Oriente, 1260-1332, dedicatee
Supplied title <Epithalamion in honorem Andronici II Palaeologi imperatoris>
General note <Epithalamion in honorem Andronici II Palaeologi imperatoris>, imaginibus depictis ornatum. Animadverte tamen epithalamion secundum Papademetriou matrimonium celebrare Alexii filii Manuelis I Comneni et Annae filiae regis Galliae, secundum vero Lampros (anno 1908) Iohannis II Comneni et Irenae filiae regis Hungariae; at in libro suo Λεύκωμα βυζαντινῶν αὐτοκρατόρων (ἐν Ἀθήναις 1930), Lampros ad sententiam Papademetriou adhaesit, nullo commentario allato (quae hypotheseis ob condiciones temporis necnon scripturam codicis et modum vestiendi in imaginibus minus probabiles videntur: v. Strzygowski et cf. J. Ebersolt, "Les arts somptuaires de Byzance", Paris, 1923, p. 127 in nota). Textus, initio et in fine mutilus, lacunis quibusdam insuper laborat, at Strzygowski, Lampros, Papademetriou neque in ordine foliorum restituendo neque in lacunis signandis concordant. Equidem hunc ordinem proposuerim (cf. cod. nota "Collazione"): lacuna, ff. 8r-v. 2r-v. 7r-v. 1r-v, lacuna, f. 3r-v, lacuna, ff. 5-6v, lacuna, f. 4r-v, lacuna.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.gr.1851
Other author/nameAndronicus II Palaeologus, imperatore d'Oriente, 1260-1332