General note
| Evangeliarium totius anni iuxta morem Constantinopolitanum. A. Lectiones pro festis mobilibus, fere ut apud Gregory ("Textkritik" etc., pp. 344-364), iis tantum exceptis quae infra notabuntur. 1 (1-44v) Iohannes a Pascha usque ad Pentecosten, omisso evang. in matutino Pentecostes, addita vero pericopa pro vespere Paschatis (XX, 19-25). 2 (ff. 45-68v) Mattheus. 3 (ff. 70-95) ex Luca pericopae σαββατοκυριακαί; Subduntur (ff. 95-96v) pericopae in pervigiliis 1 hebd. recitandae (duae primae indicantur tantum). 4 (ff. 97-108) e Marco lectiones sabbato-dominicae Quadragesimae. 5 (ff.108-132v) lectiones Magnae hebdomadae. 6 (ff. 133-153v) evangelia s. Passionis D. N. Iesu Christi. 7 (ff. 153v-159) evangelia horarum Magnae Parasceves. 8 (ff. 159-163v) τῆ ἁγία καὶ μεγάλη παρασκευῆ ἑσπέρας. 9 (ff. 163v-164v) lectiones Sabbati sancti, ad matutinum (indicatur dum taxat) et ad missam. B. (ff. 165-219v) Lectiones pro festis inmobilibus, saepe indicatae, rarius integre descriptae, diebus haud paucis omnino vacantibus (cf. Menologium apud Gregory 365-384, cum quo nostrum conferentes, ad nomina sanctorum et ad pericopen primo loco illic adlata respicimus, codicis varietates semper memoramus). Subduntur (ff. 220-223v) evangelia matutina (3. 5. 6. 9. 11 indicantur tantum). |