General note
| <Heronis Byzantini>: 1 (ff. 1-42) <liber de machinis bellicis> (cf. K. K. Müller, "Handschriftliches zu dem sogen. Hero", in "Rhein. Museum", N. F., v. XXXVIII [1883], pp. 454-63, et praesertim A. Dain, "La tradition du texte d'Héron de Byzance", <"Collect. d'études anciennes publiée sous le patronnage de l'Assoc. G. Bude">, <Paris 1933>, pp. 41-51). Ad v. ἐπιμονιδίοις (Wescher, p. 203, 1. 3) minio exscribitur in marg. folii 3v satis longum scholion (ib. pp. 277-79). Machinarum bellicarum, turrium etc. imagines variis coloribus adfabre pictae crebriter obcurrunt 191): quibus imaginibus notulas interdum latinas XV saeculi manus adstruxit (cf. ff. 18. 22v. 36 etc.), ab alia XIII-XIV saeculi, quae textus inter lineas temptamina latinae interpretationis iniecerit (sic Dain, op. cit., p. 28) nimirum diversa. 2 (ff. 42-57v) <liber de geodesia>, schematibus atque figuris instructus. Subditur (f. 58) zodiaci effigies ex graeco exemplari saeculo XIV,
ut videtur, depicta. |