Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 188149
General information
Shelfmark Vat.gr.2197

Description
Locus 151r-152v. 33r-55v. 95r-118v. 17r-24v. 56r-63v. 25r-32v. 1r-16v. 119r-150v. 64r-94v. 153r-196r. 196v-200v
Author Proclus Atheniensis, 410-c. 485 (internal)
Other name Plato, 427-347 a.C. (external author)
Other name Holstenius, Lucas, 1596-1661 (external author)
Other name Mai, Angelo, card., 1782-1854 (external author)
Supplied title In Platonis rem publicam commentarii
Uniform title In Platonis Rempublicam commentarii (Proclus Atheniensis, 410-c. 485)
General note Procli Lycii Diadochi 1 (ff. 151-152. 33-55. 95-118. 17-24. 56-63. 25-32. 1-16. 119-150. 64-94. 153-196) Commentarium in Platonis Rem publicam in initio mutilum. Textus codicis nostri inc. abrupte f. 151 ]σεως τῶν πρώτων καὶ τοῦ καιροῦ (Kroll, II p. 4, 24), des. f. 196 μῦθον ὑπόμνημα (Kroll II p. 359, 10). Quae in Kroll editione II, pp. 1-4, 22 leguntur ex E. Diehl, "Subsidia Procliana, Rhein. Mus. für Philol." 54, 1899, pp. 197-200 manant (Diehl apographis duorum foliorum codicis nostri deperditorum usus est, nempe Paris. gr. 1838 et Chis. gr. R VIII 58 [nunc Chis. gr. 49], cf. Kroll, op. l. II p. VI nec non Whittaker op. l. p. 428 n. 8). Scholiorum in marginibus ab eadem manu scriptorum quae textum exaravit primum, f. 151, inc. λέγουσι οἱ <ἀστρο>λόγοι τὴν μὲν σπόριμον ὥραν σημαίνειν des. <συμβαιν>όντ(ων) (Kroll II p. 377, 7-12; verba ante tamen difficillima sunt lectu); ultimum, f. 193v, est ση<μειώσαι> τὸ παντὶ μύθω ἐπιλεγόμενον (Kroll II p. 383, 4-5). Scholion f. 14v codicis nostri a Kroll omissum ediderunt Pitra, op. I. II p. 35 n. 1 et Whittaker, "Greek, Roman and Byzantine Studies", 14, 1973, p. 430. In marginibus ff. 89, 90v, 91, 92r-v, 93r-v manus multo recentior (saec. XIV) alia scholia scripsit quorum primum, f. 89, inc. οὐχ ὑμᾶς δαίμων λήξεται des. ἕκαστος αἰτία, ultimum autem, f. 93v, est περὶ τῶν κριτηρίων. 2 (ff. 196v-200v) Ἐπίσκεψις τῶν ὑπ ̓Ἀριστοτέλους ἐν δευτέρω τῶν Πολιτικῶν πρὸς τὴν Πλάτωνος Πολιτείαν ἀντειρημένων, inc. τῆς Πλάτωνος πολιτείας ὁ δαιμόνιος Ἀριστοτέλης; ultima verba quae legi possunt in imo f. 200v ubi scriptura fere omnino obsolevit sunt ἀπὸ τῆς τῶν...
General note Saeculo XVII codicis nostri apographa duo facta sunt, nempe codex Vat. Barb. gr. 65 a L. Holstenio exaratus et codex Magliabechianus gr. 32 [II, X. 145]. Tertium apographon A. Mai ad suam editionem parandam saec. XIX a.m. fecit (Vat. lat. 9541).

Hypertextual links
Shelfmark Vat.gr.2197
AuthorProclus Atheniensis, 410-c. 485
Other author/namePlato, 427-347 a.C.
Other author/nameHolstenius, Lucas, 1596-1661
Other author/nameMai, Angelo, card., 1782-1854
Uniform titleIn Platonis Rempublicam commentarii (Proclus Atheniensis, 410-c. 485)