Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 253166
Composite manuscript
General information
Shelfmark Vat.lat.2067
Date sec. XIII ex. / XVI in.
Country Francia
Region Francia settentrionale
Place' Paris / Avignon (?)
Support membr.
Height 335
Width 240
Extent 211
Overview Simplicii et Ammonii commentaria in Praedicamenta, De interpretatione et De caelo et mundo Aristotelis, Latino sermone a Guillelmo de Moerbeka translata, textu vero Aristotelis addito.

Description
Other name Calvo, Francesco Menezio, sec. XVI
Other name Guazzelli, Demetrio, m. 1511
General note Codex duobus inter se distinctis sectionibus constat, quarum priorem ff. 1-111, alteram ff. 112-205 efficiunt. Tertius etiam fuit librarius, qui ff. 206-207 conscripsit; ea tamen folia a volumine nostro in principio aliena fuisse putem, quamquam ab eodem quo cetera fortasse manaverunt scriptorio. Liber unius voluminis speciem prae se fert, quod iam ab initio in unum esse compactum (si ff. 206-208 excipias). Quoquo modo autem res se habet, duas esse partes, quae efficiant codicem, easdemque multum inter se differre, liquido patet. Pars prior, ab uno eodemque exarata librario, ff. 1-111 continet, altera, cui conscribendae duo librarii operam dederunt, ff. 112-205, e quibus prior ff. 112-135, 158-197 curavit, alter ff. 136-157, 198-205. Hic librarius in f. 136r in margine superiore notam «maria» adposuit. Quae sectiones quantum inter se differant, facile intellectum est si modo, cum alia, tum etiam scriptorum mensurae, lineae, proxima verba praenuntiandi rationes considerata sunt. Ff. 206-208 fragmentum efficiunt postea volumini compactum.
General note Singula folia in Bibliotheca Vaticana saec. XVI-XVII numeri ordine notata sunt; duobus tamen locis errores deprehenduntur: folium enim post 85 omissum est, et haec praeterea numerorum series inventa est: 128, 126, 130 (129 graphide 126 suprascriptum est).
General note Cum litteras quasdam in originali non intellexissent, intervalla sine scriptura in expositione librarii reliquerunt. In ff. totius voluminis 1-33, 71-75, vir doctus nescioquis saec. XIV nonnulla lectionis suae vestigia reliquit. Vir doctus humanisticae quae vocatur aetatis, cum Ammonii commentarium excussisset, notabilia pauca vel glossas exaravit; ipse locos qui praecipue studium commovissent suum lineis subductis in expositione crucibusque in marginibus conspicuous reddidit. Alius quoque eiusdem aetatis exstitit lector qui folia tantum 88v-89v evolvit. Multa contra notabilia brevesque glossas alius lector saec. XIV (atramento usus prope rubro) curavit. In fine libri primi, quae in hoc codice cum Vat. lat. 4555 conspirat, lector decem ad textum lineas adiecit.
Bibliography M. Bertòla, I due primi registri di prestito della Biblioteca Apostolica Vaticana, Città del Vaticano 1942, p. 68, n. 5; F. Barberi, art. Calvo, Francesco Giulio, in Dizionario Biografico degli Italiani XVII, Roma 1974, pp. 38-41. M. Grabmann, Eine lateinische Übersetzung der pseudo-aristotelischen Rhetorica ad Alexandrum aus dem 13. Jahrhundert. Literarhistorische Untersuchung und Textausgabe, in Sitzungsberichte der Bayerischen Akademie der Wissenschaften, Phil.-Hist. Abteilung, 1931-1932, Heft 4, München 1932, pp. 20-21. Guglielmo di Moerbeke, O. P., il traduttore delle opere di Aristotele, Miscellanea Historiae Pontificiae, XI, n. 20, Roma 1946, p. 89. Aristoteles Latinus, Codices, II, Cambridge 1955, p. 1213, sub num. 1829. P. O. Kristeller, Iter Italicum, A Finding List of Uncatalogued or Incompletely Catalogued Humanistic Manuscripts of the Renaissance in Italian and Other Libraries, II, London–Leiden 1967, p. 349.
Bibliography De compactore: v. E. M. Bannister, Monumenti Vaticani di paleografia musicale latina, Lipsia 1913 (= Codices e Vaticanis selecti phototypice expressi, XII), p. 146, sub n. 448-450; M. Huglo, Fonti e paleografia del canto ambrosiano: Manoscritti con notazioni su linee, Milano 1956 (Archivio ambrosiano, VII), p. 56 sub num. 78 et p. 268; P. Salmon, Les manuscrits liturgiques latins de la Bibliothèque Vaticane, I, Città del Vaticano 1968 (Studi e testi 251), p. 217, sub num. 560.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.lat.2067
Other author/nameCalvo, Francesco Menezio, sec. XVI
Other author/nameGuazzelli, Demetrio, m. 1511