Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 254161
General information
Shelfmark Vat.lat.2070
Date sec. XIV
Beginning date 1301
Ending date 1400
Country Italia
Region Italia settentrionale
Place' Padua <?>
Support membr.
Height 345/350
Width 230/235
Extent 94
Overview Aristotelis opera logica quattuor (Topica, Analytica priora, Analytica posteriora et Sophistici elenchis) a Manlio Severino Boethio et Iacobo Venetico in Laitnum sermonem translata, quae Logica nova dicuntur.

Description
General note Male compactus est; si enim numeri notas, quibus fasciculi distinguuntur, perspexerimus, foliorum ordo sic nobis restituendus videbitur: ff. 1-42 (quae fasciculos quinque primos efficiunt), ff. 73-82 (quae fasciculum nunc nonum efficiunt), 63-72 (fasc. 8), 53-62 (fasc. 7), 43-52 (fasc. 6), 83-92 (fasc. 10). Volumem praeterea acephalum esse satis probabiliter iudicare possumus: qui enim hodie fasciculi exstant, ita numeri ordine notati sunt: II-[XI]; fasciculus igitur primus et secundi folia aliquot fortasse perierunt. Codex, ut videtur, praeter logicam, quae vocatur nova, veterem quoque olim continebat.
General note In f. Ir notae veteres Vaticanae duae occurrunt (saec. XVI ex.): V(etus) 1635 (Cervinianae aetatis), 2330 (saec. XVI ex.).
General note Folia singula 1-92 in Bibliotheca Vaticana saec. XVI-XVII numeri ordine notata sunt.
Bibliography C. Leonardi, in Studi medievali, ser. 3a, IX (1968), p. 1198.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.lat.2070