Manuscripts Catalogue
<<<

ID: 258416
General information
Shelfmark Vat.lat.2075
Date sec. XIII ex.
Beginning date 1276
Ending date 1300
Country Italia (fortasse)
Support membr.
Height 290/295
Width 225/230
Extent 211
Overview Aristotelis Physica, De caelo, Meteorologica, De longitudine, De anima, De memoria, De sensu, De somno, Metaphysica, Gerhardo Cremonensi, Henrico Aristippo, Iacobo Venetico aliisque ignotis interpretibus. Avicennae De mineralibus Alfredo Anglico interprete. Pseudo-Aristotelis De proprietatibus ignoto interprete.

Description
General note Folia singula 1-205 in Bibliotheca Vaticana sec. XVI-XVII numeri ordine notata sunt: duo folia ultima sine numeris relicta sunt (quae nostrae aetatis manus ita notavit: 206-207), post numerum 126, continuo 128 occurrit (folium igitur 127, quod scriptis fortasse carebat, post saec. XVI-XVII recisum est); folium unum denique post 151 et post 195 unum, numeris notata non sunt (nunc, nostrae aetatis librario curante, 151a et 195a).
Bibliography Cfr. A. Cordoliani, Contribution à la littérature du comput ecclésiastique au moyen âge, in Studi medievali, 3a ser., I (1960), p. 114: in ima parte folii 207v, manus posterior, quam Italicam saec. XIV ex., laeva in columna, tabulam paschalem transcripsit. Cfr. G. Meersseman, De Brugsche Karmelitie tijdens de Westersche Scheuring, in Annales de la Société d’émulation de Bruges, LXXX, 1937, pp. 153-155: folia I-II, quae ut custodia in initio adposita sunt, instrumenti fragmentum praebent, quod Carmelitani fratres conventus Brugensis contra magistrum Hermannum de Nuschia (van Neuss) provincialem Alemanniae inferioris ad Michaelem Aiguani Bononiensem, eiusdem Ordinis patrem generalem, annis circiter 1381-1384 miserunt.

Hypertextual links
Shelfmark Vat.lat.2075