General note
| In folio, quod integumento adglutinatum est, saec. XV lector ita conscripsit: "6 di genaio biagio muccisenga vel muttisenga" (quaedam verba in rasura sequuntur) "la vachetta bia..." In eodem folio, inferius, sunt vestigia orbis illiti colore subfusco fere erasa ac cum conatu excisionis (nota possessionis?). Folium, quod ad hunc codicem custodiendum in fine adpositum erat, excerptum est, sicut nota testatur, quam H. M. Bannister in eodem folio propria manu adiecit: "L'ultimo foglio di guardia e adesso cod. Vatic. lat. 10645 ff. 24-25. 8.1.1907.
Fragmentum praeterea ex pergamena, quo compactor ad operam suam perficiendam est, ex eodem codice excerptum esse videtur; nonnulla vero fragmenta, quibus textus ad musicam continentur pertinentes, ex alio recentiorique codice desumpta ibidem inveniuntur. |
Bibliography
| De codice cfr P. O. Kristeller, Iter Italicum, A Finding List of Uncatalogued or Incompletely Catalogued Humanistic Manuscripts of the Renaissance in Italian and Other Libraries, II, London–Leiden 1967, p. 319.
C. H. Lohr, Medieval Latin Aristotle commentaries, in Traditio, XXVII (1971), p. 319.
Cfr Codices Vaticani Latini, codices 10301-10708, recens. M. Vattasso et Henr. Carusi, Romae 1920, p. 574.
E. M. Bannister, Monumenti vaticani di paleografia musicale latina, Lipsia 1913, p. 135, num. 389.
P. Salmon, Les manuscrits liturgiquers latins de la Bibliothèque vaticane, I, Città del Vaticano 1968, p. 217, num. 576. |